[Rank] Dominica XII Post Pentecosten;;Semiduplex;;5 [Rule] 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas Symbolum Athanasium [Oratio] Omnípotens et miséricors Deus, de cujus múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis digne et laudabíliter serviátur: tríbue, quǽsumus, nobis; ut ad promissiónes tuas sine offensióne currámus. $Per Dominum [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 10:23-37 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Beáti óculi qui vident quæ vos vidétis; dico enim vobis quod multi prophétæ et reges voluérunt vidére quæ vos vidétis, et non vidérunt. Et réliqua. _ Homilía sancti Bedæ Venerábilis Presbýteri !Liber 3, cap. 43 in Lucæ 10 Non óculi scribárum et pharisæórum, qui corpus tantum Dómini vidére; sed illi beáti óculi, qui ejus possunt cognóscere sacraménta, de quibus dícitur: Et revelásti ea párvulis. Beáti óculi parvulórum, quibus et se et Patrem Fílius reveláre dignátur. Abraham exsultávit ut vidéret diem Christi; et vidit, et gavísus est. Isaías quoque, et Michǽas, et multi álii prophétæ vidérunt glóriam Dómini, qui et proptérea Vidéntes sunt appelláti; sed hi omnes, a longe aspiciéntes et salutántes, per spéculum et in ænígmate vidérunt. [Lectio8] Apóstoli autem, in præsentiárum habéntes Dóminum, convescentésque ei, et quæcúmque voluíssent interrogándo discéntes, nequáquam per Angelos aut várias visiónum spécies opus habébant docéri. Quos vero Lucas multos prophétas et reges dicit, Matthǽus apértius prophétas et justos appéllat. Ipse sunt enim reges magni; quia tentatiónum suárum mótibus non consentiéndo succúmbere, sed regéndo præésse novérunt. [Responsory8] @Tempora/Pent01-0:Responsory8 [Lectio9] Et ecce quidam legisperítus surréxit, tentans eum et dicens: Magíster, quid faciéndo vitam ætérnam possidébo? Legisperítus, qui de vita ætérna Dóminum tentans intérrogat, occasiónem, ut reor, tentándi de ipsis Dómini sermónibus sumpsit, ubi ait: Gaudéte autem quod nómina vestra scripta sunt in cælis. Sed ipsa sua tentatióne declárat quam vera sit illa Dómini conféssio, qua Patri lóquitur: Quod abscondísti hæc a sapiéntibus, et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. &teDeum [Ant 2] Magíster, * quid faciéndo vitam ætérnam possidébo? At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quómodo legis? Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, allelúja. [Ant 3] Homo quidam * descendébat ab Jerúsalem in Jéricho et íncidit in latrónes, qui étiam despoliavérunt eum et, plagis impósitis, abiérunt semivívo relícto.