[Rank] Dominica XVII Post Pentecosten;;Semiduplex;;5 [Rule] 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas Symbolum Athanasium [Oratio] Da, quǽsumus, Dómine, pópulo tuo diabólica vitáre contágia: et te solum Deum pura mente sectári. $Per Dominum [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 22:34-46 In illo témpore: Accessérunt ad Jesum pharisǽi, et interrogávit eum unus ex eis legis doctor tentans eum: Magíster, quod est mandátum magnum in lege? Et réliqua. _ Homilía sancti Joánnis Chrysóstomi !Homilia 72 in Matthæum Sadducǽis confúsis, pharisǽi rursus aggrediúntur; cumque quiéscere oportéret, decertáre voluérunt: et legis perítiam profiténtem præmíttunt, non díscere, sed tentáre cupiéntes; ac ita intérrogant: Quodnam primum mandátum in lege sit. Nam cum primum illud sit, Díliges Dóminum Deum tuum: putántes causas sibi allatúrum ad mandátum hoc corrigéndum, áliquid addéndo, quóniam Deum se faciébat, hoc modo intérrogant. Quid ígitur Christus? Ut osténdat idcírco ad hæc eos devenísse, quia nulla in eis esset cáritas, sed invídiæ livóre tabéscerent: Díliges, inquit, Dóminum Deum tuum: hoc primum et magnum mandátum est. Secúndum autem símile huic: Díliges próximum tuum sicut teípsum. [Lectio8] Quam ob rem símile est huic? Quóniam hoc illud indúcit, et ab illo rursus munítur. Quicúmque enim male agit, ódio habet lucem, et non venit ad lucem. Et rursus: Dixit insípiens in corde suo, Non est Deus. Deínde séquitur: Corrúpti sunt, et abominábiles facti sunt in stúdiis suis. Et íterum: Radix ómnium malórum avarítia est; quam quidam appeténtes, erravérunt a fide. Et, Qui díligit me, mandáta mea servábit: quorum caput et radix est: Díliges Dóminum Deum tuum, et próximum tuum sicut teípsum. [Lectio9] Si ergo dilígere Deum, dilígere próximum est: (nam si díligis me, o Petre, inquit, pasce oves meas) si étiam diléctio próximi facit ut mandáta custódias: mérito ait in his totam legem et prophétas pendére. Et quemádmodum in superióribus, cum de resurrectióne interrogarétur, plus dócuit quam tentántes petébant; sic in hoc loco de primo interrogátus mandáto, secúndum étiam non valde quam primum inférius, sponte áttulit; secúndum enim est primo símile. Ita occúlte insinuávit, ódio illos ad quæréndum incitári. Cáritas enim, inquit, non æmulátur. &teDeum [Ant 2] Magíster, * quod est mandátum magnum in lege? Ait illi Jesus: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, allelúja. [Ant 3] Quid vobis * vidétur de Christo? cujus fílius est? Dicunt ei omnes: David. Dicit eis Jesus: Quómodo David in spíritu vocat eum Dóminum dicens: Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis?