[Rank] Dominica XIX Post Pentecosten;;Semiduplex;;5 [Rule] 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas Symbolum Athanasium [Oratio] Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde:~ ut mente et córpore páriter expedíti, quæ tua sunt, líberis méntibus exsequámur. $Per Dominum [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 22:1-14 In illo témpore: Loquebátur Jesus princípibus sacerdótum et pharisǽis in parábolis, dicens: Símile factum est regnum cælórum hómini regi, qui fecit núptias fílio suo. Et réliqua. _ Homilía sancti Gregórii Papæ !Homilia 38 in Evangelia, post initium Sæpe jam me dixísse mémini, quod plerúmque in sancto Evangélio regnum cælórum præsens Ecclésia nominátur: congregátio quippe justórum, regnum cælórum dícitur. Quia enim per prophétam Dóminus dicit: Cælum mihi sedes est; et Sálomon ait: Anima justi sedes sapiéntiæ; Paulus étiam dicit Christum Dei virtútem, et Dei sapiéntiam: líquido collígere debémus, quia si Deus sapiéntia, ánima autem justi, sedes sapiéntiæ, dum cælum dícitur sedes Dei, cælum ergo est ánima justi. Hinc per Psalmístam de sanctis prædicatóribus dícitur: Cæli enárrant glóriam Dei. [Lectio8] Regnum ergo cælórum est Ecclésia justórum: quia dum eórum corda in terra nil ámbiunt, per hoc quod ad supérna suspírant, jam in eis Dóminus quasi in cæléstibus regnat. Dicátur ergo: Símile est regnum cælórum hómini regi, qui fecit núptias fílio suo. Jam intélligit cáritas vestra, quis est iste Rex, Regis fílii pater: ille nimírum, cui Psalmísta ait: Deus judícium tuum Regi da, et justítiam tuam fílio Regis. Qui fecit núptias fílio suo. Tunc enim Deus Pater Deo Fílio suo núptias fecit, quando hunc in útero Vírginis humánæ natúræ conjúnxit, quando Deum ante sǽcula fíeri vóluit hóminem in fine sæculórum. [Lectio9] Sed quia ex duábus persónis fíeri solet ista nuptiális conjúnctio; absit hoc ab intelléctibus nostris, ut persónam Dei et hóminis Redemptóris nostri Jesu Christi, ex duábus persónis credámus unítam. Ex duábus quippe atque in duábus hunc natúris exsístere dícimus; sed ex duábus persónis compósitum credi, ut nefas vitámus. Apértius ergo atque secúrius dici potest, quia in hoc Pater Regi Fílio núptias fecit, quo ei per incarnatiónis mystérium sanctam Ecclésiam sociávit. Uterus autem Genitrícis Vírginis, hujus sponsi thálamus fuit. Unde et Psalmísta dicit: In sole pósuit tabernáculum suum, et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo. &teDeum [Ant 2] Dícite invitátis: * Ecce prándium meum parávi, veníte ad núptias, allelúja. [Ant 3] Intrávit autem rex * ut vidéret discumbéntes, et vidit ibi hóminem non vestítum veste nuptiáli et ait illi: Amíce, quómodo huc intrásti non habens vestem nuptiálem?