[Rank] Dominica XXII Post Pentecosten;;Semiduplex;;5 [Rule] 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas Symbolum Athanasium [Oratio] Deus, refúgium nostrum et virtus: adésto piis Ecclésiæ tuæ précibus, auctor ipse pietátis, et præsta; ut, quod fidéliter pétimus, efficáciter consequámur. $Per Dominum [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 22:15-21 In illo témpore: Abeúntes pharisǽi consílium iniérunt ut cáperent Jesum in sermóne. Et réliqua. _ Homilía sancti Hilárii Epíscopi !Comment. in Matth. can. 23 Frequénter pharisǽi commovéntur, et occasiónem insimulándi eum habére ex prætéritis non possunt. Cádere enim vítium in gesta ejus et dicta non póterat; sed de malítiæ afféctu, in omnem se inquisitiónem reperiúndæ accusatiónis exténdunt. Namque a sǽculi vítiis, atque a superstitiónibus humanárum religiónum, univérsos ad spem regni cæléstis vocábat. Igitur an violáret sǽculi potestátem, de propósitæ interrogatiónis condicióne perténtant; an vidélicet reddi tribútum Cǽsari oportéret. [Lectio8] Qui intérna cognitiónum secréta cognóscens (Deus enim nihil eórum quæ intra hóminem sunt abscónsa, non speculátur) afférri sibi denárium jussit, et quæsívit cujus et inscríptio esset et forma. Pharisǽi respondérunt: Cǽsaris eam esse. Quibus ait: Cǽsari redhibénda esse quæ Cǽsaris sunt; Deo autem reddénda esse, quæ Dei sunt. O plenam miráculi responsiónem, et perféctam dicti cæléstis absolutiónem! Ita ómnia inter contémptum sǽculi, et contuméliam lædéndi Cǽsaris temperávit, ut curis ómnibus et offíciis humánis devótas Deo mentes absólveret, cum Cǽsari quæ ejus essent, reddénda decérnit. [Lectio9] Si enim nihil ejus penes nos reséderit, conditióne reddéndi ei quæ sua sunt, non tenébimur. Porro autem si rebus illíus incubámus, si jure potestátis ejus útimur, et nos tamquam mercenários aliéni patrimónii procuratióni subjícimus; extra querélam injúriæ est, Cǽsari redhibéri quod Cǽsaris est, Deo autem quæ ejus sunt própria, réddere nos oportére, corpus, ánimam, voluntátem. Ab eo enim hæc profécta atque aucta retinémus: proínde condígnum est, ut ei se totum reddant, cui debére se récolunt et oríginem et proféctum. &teDeum [Ant 2] Magíster, * scimus quia verax es et viam Dei in veritáte doces, allelúja. [Ant 3] Réddite ergo * quæ sunt Cǽsaris Cǽsari, et quæ sunt Dei Deo, allelúja.