[Rank] Feria Tertia infra Hebdomadam I in Quadragesima;;Feria major;;2.1 [Rank] (rubrica 1930) Feria Tertia infra Hebdomadam I in Quadragesima;;Feria major;;4.9 [Rank] (rubrica 196) Feria Tertia infra Hebdomadam I in Quadragesima;;Feria major;;3.9 [Rule] [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 21:10-17 In illo témpore: Cum intrásset Jesus Jerosólymam, commóta est univérsa cívitas, dicens: Quis est hic? Et réliqua. _ Homilía sancti Bedæ Venerábilis Presbýteri !Homil. 7 in Quadrag. tom. 7 Quod maledicéndo ficum infructuósam per figúram fecit Dóminus, hoc idem mox apértius osténdit, eiciéndo ímprobos e templo. Neque enim áliquid peccávit arbor, quod esuriénte Dómino poma non hábuit, quorum necdum tempus advénerat: sed peccavére sacerdótes, qui in domo Dómini negótia sæculária gerébant, et fructum pietátis, quem debúerant, quemque in eis Dóminus esuriébat, ferre superséderant. Arefécit Dóminus árborem maledícto, ut hómines hæc vidéntes, sive audiéntes, multo magis intellégerent sese divíno condemnándos esse judício, si absque óperum fructu, de plausu tantum sibi religiósi sermónis, velut de sónitu et teguménto blandiréntur viridántium foliórum. [Responsory1] @Tempora/Quad1-0:Responsory4 [Lectio2] Verum quia non intellexérunt, in ipsos consequénter districtiónem méritæ ultiónis exércuit: et ejécit commércia rerum humanárum de domo illa, in qua divínas tantum res agi, hóstias et oratiónes Dei offérri, verbum Dei legi, audíri, et decantári præcéptum erat. Et quidem credéndum est, quia ea tantum véndi vel emi repérerit in templo quæ ad ministérium necessária essent ejúsdem templi, juxta hoc quod álias factum légimus, cum idem templum ingrédiens, invénit in eo vendéntes et eméntes oves, et boves, et colúmbas: quia nimírum hæc ómnia non nisi ut offerréntur in domo Dómini, eos qui de longe vénerant, ab indígenis comparáre credéndum est. [Responsory2] @Tempora/Quad1-0:Responsory5 [Lectio3] Si ergo Dóminus nec ea volébat venúmdari in templo, quæ in templo volébat offérri, vidélicet propter stúdium avarítiæ, sive fraudis, quod próprium solet esse negotiántium fácinus: quanta putas animadversióne puníret, si invenísset ibi áliquos rísui vel vanilóquio vacántes aut álii cuílibet vítio mancipátos? Si enim ea quæ álibi líbere geri póterant, Dóminus in domo sua temporália negótia geri non pátitur: quanto magis ea quæ nusquam fíeri licet, plus cæléstis iræ meréntur, si in ǽdibus Deo sacrátis agúntur? Verum quia Spíritus Sanctus in colúmba super Dóminum appáruit, recte per colúmbas Sancti Spíritus charísmata signántur. Qui autem sunt in templo Dei hódie, qui colúmbas vendunt, nisi qui in Ecclésia prétium de impositióne manus accípiunt, per quam vidélicet impositiónem Spíritus Sanctus cǽlitus datur? [Responsory3] @Tempora/Quad1-0:Responsory6 [Ant 2] Intrávit Jesus * in templum Dei, et eiciébat omnes vendéntes et eméntes: et mensas nummulariórum, et cáthedras vendéntium colúmbas evértit. [Oratio 2] Réspice, Dómine, famíliam tuam, et præsta: ut apud te mens nostra tuo desidério fúlgeat, quæ se carnis maceratióne castígat. $Per Dominum. [Ant 3] Scriptum est enim, * quia domus mea, domus oratiónis est cunctis géntibus: vos autem fecístis illam spelúncam latrónum: et erat cotídie docens in templo. [Oratio 3] Ascéndant ad te, Dómine, preces nostræ: et ab Ecclésia tua cunctam repélle nequítiam. $Per Dominum.