[Rank] Feria Sexta infra Hebdomadam II in Quadragesima;;Feria major;;2.1 [Rank] (rubrica 1930) Feria Sexta infra Hebdomadam II in Quadragesima;;Feria major;;4.9 [Rank] (rubrica 196) Feria Sexta infra Hebdomadam II in Quadragesima;;Feria major;;3.9 [Rule] [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 21:33-46 In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum, et princípibus sacerdótum parábolam hanc: Homo erat paterfamílias, qui plantávit víneam, et sepem circúmdedit ei. Et réliqua. _ Homilía sancti Ambrósii Epíscopi !Lib. 9 in cap. 20 Lucæ Pleríque várias significatiónes de víneæ appellatióne derívant: sed evidénter Isaías víneam Dómini Sábaoth, domum Israël esse memorávit. Hanc víneam quis álius, nisi Deus, cóndidit? Hic est ergo qui eam locávit colónis, et ipse péregre fuit: non quia ex loco ad locum proféctus est Dóminus, qui ubíque semper præsens est: sed quia est præséntior diligéntibus, negligéntibus abest. Multis tempóribus ábfuit, ne præprópera viderétur exáctio. Nam quo indulgéntior liberálitas, eo inexcusabílior pervicácia. [Responsory1] @Tempora/Quad2-0:Responsory4 [Lectio2] Unde bene secúndum Matthǽum habes, quia et sepem circúmdedit: hoc est, divínæ custódiæ munitióne vallávit, ne fácile spiritálium patéret incúrsibus bestiárum. Et fodit in ea tórcular. Quómodo intellégimus quid sit tórcular, nisi forte quia Psalmi pro torculáribus inscribúntur; eo quod in his mystéria Domínicæ passiónis, modo musti Sancto fervéntis Spíritu, redundántius æstuáverint? Unde ébrii putabántur, quibus Spíritus Sanctus inundábat. Ergo et hic fodit tórcular, in quod uvæ rationábilis fructus intérior spiritáli infusióne deflúeret. [Responsory2] @Tempora/Quad2-0:Responsory5 [Lectio3] Ædificávit turrim, vérticem scílicet legis attóllens: atque ita hanc víneam munítam, instrúctam, ornátam, locávit Judǽis. Et témpore frúctuum sérvulos misit. Bene tempus frúctuum pósuit, non provéntuum. Nullus enim fructus éxstitit Judæórum, nullus víneæ hujus provéntus, de qua Dóminus ait: Exspectávi ut fáceret uvas, fecit autem spinas. Itaque non lætítiæ vino, non spiritáli musto, sed cruénto Prophetárum sánguine torculária redundárunt. [Responsory3] @Tempora/Quad2-0:Responsory6 [Ant 2] Malos male perdet, * et víneam suam locábit áliis agrícolis, qui reddant ei fructum tempóribus suis. [Oratio 2] Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sacro nos purificánte jejúnio, sincéris méntibus ad sancta ventúra fácias perveníre. $Per Dominum [Ant 3] Quæréntes eum tenére, * timuérunt turbam, quia sicut prophétam eum habébant. [Oratio 3] Da, quǽsumus, Dómine, pópulo tuo salútem mentis et córporis: ut, bonis opéribus inhæréndo, tuæ semper virtútis mereátur protectióne deféndi. $Per Dominum