[Rank] Feria Secunda infra Hebdomadam III in Quadragesima;;Feria major;;2.1 [Rank] (rubrica 1930) Feria Secunda infra Hebdomadam III in Quadragesima;;Feria major;;4.9 [Rank] (rubrica 196) Feria Secunda infra Hebdomadam III in Quadragesima;;Feria major;;3.9 [Rule] [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 4:23-30 In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis: Utique dicétis mihi hanc similitúdinem: Médice, cura te ipsum: quanta audívimus facta in Caphárnaum, fac et hic in pátria tua. Et réliqua. _ Homilía sancti Ambrósii Epíscopi !Lib. 4 in c. 4 Lucæ, post med. Non medíocris invídia próditur, quæ cívicæ caritátis oblíta, in acérba ódia causas amóris infléctit. Simul hoc exémplo páriter et oráculo declarátur, quod frústra opem misericórdiæ cæléstis exspéctes, si aliénæ frúctibus virtútis invídeas. Aspernátor enim Dóminus invidórum est: et ab iis qui divína benefícia in áliis persequúntur, mirácula suæ potestátis avértit. Domínicæ quippe carnis actus, divinitátis exémplum est: et invisibília nobis ejus, per ea quæ sunt visibília, demonstrántur. [Responsory1] R. Tóllite hinc vobíscum múnera, et ite ad dóminum terræ: et cum invenéritis, adoráte eum super terram: * Deus autem meus fáciat eum vobis placábilem: et remíttat et hunc fratrem vestrum vobíscum, et eum quem tenet in vínculis. V. Súmite de óptimis terræ frúgibus in vasis vestris, et deférte viro múnera. R. Deus autem meus fáciat eum vobis placábilem: et remíttat et hunc fratrem vestrum vobíscum, et eum quem tenet in vínculis. [Lectio2] Non otióse ítaque Salvátor excúsat, quod nulla in pátria sua mirácula virtútis operátus sit: ne fortássis áliquis viliórem pátriæ nobis esse debére putáret afféctum. Neque enim cives póterat non amáre, qui amáret omnes: sed ipsi se caritáte pátriæ, dum ínvident, abdicárunt. In veritáte dico vobis: multæ víduæ fuérunt in diébus Elíæ. Non quia Elíæ dies fuérunt, sed in quibus Elías operátus est: aut quia Elías dies faciébat illis, qui in ejus opéribus lucem vidébant grátiæ spiritális, et convertebántur ad Dóminum. Et ídeo aperiebátur cælum vidéntibus ætérna et divína mystéria: claudebátur, et fames erat, quando nulla erat cognoscéndæ divinitátis ubértas. Sed de hoc plénius díximus, cum de víduis scriberémus. [Responsory2] R. Iste est frater vester mínimus, de quo dixerátis mihi? Deus misereátur tibi, fili mi. * Festinavítque in domum, et plorávit: quia erumpébant lácrimæ, et non póterat se continére. V. Attóllens autem Joseph óculos, vidit Bénjamin stántem: et commóta sunt ómnia víscera ejus super fratre suo. R. Festinavítque in domum, et plorávit: quia erumpébant lácrimæ, et non póterat se continére. [Lectio3] Et multi leprósi erant in Judǽa tempóribus Eliséi prophétæ: et nemo eórum mundátus est, nisi Náaman Syrus. Evidénter hic sermo nos Dómini salutáris infórmat, et ad stúdium venerándæ divinitátis hortátur: quod nemo sanátus osténditur, et maculósi morbo córporis absolútus, nisi qui religióso offício stúduit sanitáti. Non enim dormiéntibus divína benefícia, sed observántibus deferúntur. Díximus in libro álio, in vídua illa, ad quam Elías diréctus est, typum Ecclésiæ præmíssum. Pópulus Ecclésiam congregávit, ut sequátur pópulus ille ex alienígenis congregátus. Pópulus ille ante leprósus, pópulus ille ante maculósus, priúsquam mýstico baptizarétur in flúmine: idem post sacraménta baptísmatis máculis córporis et mentis ablútus, jam non lepra, sed immaculáta virgo cœpit esse sine ruga. [Responsory3] R. Dixit Joseph úndecim frátribus suis: Ego sum Joseph, quem vendidístis in Ægýptum: adhuc vivit pater noster sénior, de quo dixerátis mihi? * Ite, addúcite eum ad me, ut possit vívere. V. Biénnium enim est, quod cœpit esse fames in terra: et adhuc restant anni quinque, quibus nec arári póterit, nec meti. R. Ite, addúcite eum ad me, ut possit vívere. &Gloria R. Ite, addúcite eum ad me, ut possit vívere. [Ant 2] Amen dico vobis, * quia nemo prophéta accéptus est in pátria sua. [Oratio 2] Córdibus nostris, quǽsumus, Dómine, grátiam tuam benígnus infúnde: ut, sicut ab escis carnálibus abstinémus; ita sensus quoque nostros a nóxiis retrahámus excéssibus. $Per Dominum [Ant 3] Jesus autem, tránsiens * per médium illórum, ibat. [Oratio 3] Subvéniat nobis, Dómine, misericórdia tua: ut ab imminéntibus peccatórum nostrórum perículis te mereámur protegénte éripi, te liberánte salvári. $Per Dominum