[Rank] Sabbato infra Hebdomadam III in Quadragesima;;Feria major;;2.1 [Rank] (rubrica 1930) Sabbato infra Hebdomadam III in Quadragesima;;Feria major;;4.9 [Rank] (rubrica 196) Sabbato infra Hebdomadam III in Quadragesima;;Feria major;;3.9 [Rule] [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 8:1-11 In illo témpore: Perréxit Jesus in montem Olivéti, et dilúculo íterum venit in templum. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Tract. 33 in Joannem, post init. Jesus perréxit in montem Olivéti, in montem fructuósum, in montem unguénti, in montem chrísmatis. Ubi enim decébat docére Christum, nisi in monte Olivéti? Christi enim nomen a chrísmate dictum est: chrisma autem Græce, Latíne únctio nominátur. Ideo autem nos unxit, quia luctatóres contra diábolum fecit. Et dilúculo íterum venit in templum, et omnis pópulus venit ad eum: et sedens docébat eos, et non tenebátur, quia nondum pati dignabátur. Nunc jam atténdite, ubi ab inimícis tentáta sit Dómini mansuetúdo. [Responsory1] @Tempora/Quad3-0:Responsory7 [Lectio2] Addúcunt autem illi scríbæ et pharisǽi mulíerem in adultério deprehénsam, et statuérunt eam in médio, et dixérunt ei: Magíster, hæc múlier modo deprehénsa est in adultério: in lege autem Móyses mandávit nobis hujúsmodi lapidáre: tu ergo quid dicis? Hæc autem dicébant tentántes eum: ut possent accusáre eum. Unde accusáre? Numquid ipsum in áliquo facínore deprehénderant, aut illa múlier ad eum áliquo modo pertinuísse dicebátur? [Responsory2] @Tempora/Quad3-0:Responsory8 [Lectio3] Intellegámus, fratres, admirábilem mansuetúdinem in Dómino fuísse. Animadvertérunt eum nímium esse mitem, nímium esse mansuétum. De illo quippe fúerat ante prædíctum: Accíngere gládio tuo circa femur tuum, potentíssime. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna: propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam. Ergo áttulit veritátem ut doctor, mansuetúdinem ut liberátor, justítiam ut cógnitor. Propter hæc eum esse regnatúrum in Spíritu Sancto prophéta prædíxerat. Cum loquerétur, véritas agnoscebátur: cum advérsus inimícos non moverétur, mansuetúdo laudabátur. Cum ergo de duóbus istis, id est, de veritáte et mansuetúdine ejus, inimíci livóre et invídia torqueréntur; in tértio, id est justítia, scándalum posuérunt. [Responsory3] @Tempora/Quad3-0:Responsory9 [Ant 2] Inclinávit se Jesus, * et scribébat in terra: Si quis sine peccáto est, mittat in eam lápidem. [Oratio 2] Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui se, affligéndo carnem, ab aliméntis ábstinent; sectándo justítiam a culpa jejúnent. $Per Dominum