[Rank] Feria Tertia infra Hebdomadam IV in Quadragesima;;Feria major;;2.1 [Rule] [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem. !Joannes 7:14-31 In illo témpore: Jam die festo mediánte, ascéndit Jesus in templum, et docébat. Et mirabántur Judæi. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi. !Tract. 29 in Joánnem, sub init. Ille qui latebat, docebat, et palam loquebátur, et non tenebátur. Illud enim ut latéret, erat causa exempli, hoc potestátis. Sed cum docéret, mirabántur Judæi. Omnes quidem, quantum árbitror, mirabántur, sed non omnes convertebántur. Et unde admiratio? Quia multi nóverant ubi natus, quemádmodum fúerit educatus. Numquam eum víderant litteras discéntem: audiébant autem de lege disputántem, legis testimónia proferéntem, quæ nemo posset proferre, nisi legísset, nemo légeret, nisi litteras didicísset: et ideo mirabántur. Eórum autem admirátio, magistro facta est insinuandæ altius veritátis occasio. Ex eórum quippe admiratióne et verbis, dixit Dóminus profúndum aliquid, et diligentius ínspici et discúti dignum. [Responsory1] @Tempora/Quad4-2:Responsory1 [Lectio2] Quid ergo Dóminus respóndit eis, admirántibus quómodo sciret litteras, quas non didícerat? Mea, inquit, doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. Hæc est profúnditas prima: vidétur enim paucis verbis quasi contraria locútus. Non enim ait: Ista doctrina non est mea: sed, Mea doctrina non est mea. Si non tua, quómodo tua? si tua, quómodo non tua? Tu enim dicis utrúmque: et mea doctrina, et non mea. [Responsory2] @Tempora/Quad4-2:Responsory2 [Lectio3] @Tempora/Quad4-2:Lectio3 [Responsory3] @Tempora/Quad4-0:Responsory6 [Ant 2] @Tempora/Quad4-2:Ant 2 [Oratio 2] @Tempora/Quad4-2:Oratio 2 [Ant 3] @Tempora/Quad4-2:Ant 3 [Oratio 3] @Tempora/Quad4-2:Oratio 3