[Rank] Feria Quarta infra Hebdomadam IV in Quadragesima;;Feria major;;2.1 [Rank] (rubrica 1930) Feria Quarta infra Hebdomadam IV in Quadragesima;;Feria major;;4.9 [Rank] (rubrica 196) Feria Quarta infra Hebdomadam IV in Quadragesima;;Feria major;;3.9 [Rule] [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 9:1-38 In illo témpore: Prætériens Jesus, vidit hóminem cæcum a nativitáte: et interrogavérunt eum discípuli ejus: Rabbi, quis peccávit, hic, aut paréntes ejus, ut cæcus nascerétur? Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Tract. 44 in Joannem, circa initium Ea quæ fecit Dóminus noster Jesus Christus, stupénda atque miránda, et ópera, et verba sunt: ópera, quia facta sunt: verba, quia signa sunt. Si ergo quid signíficet hoc quod factum est, cogitémus: genus humánum est iste cæcus. Hæc enim cǽcitas cóntigit in primo hómine per peccátum, de quo omnes oríginem dúximus, non solum mortis, sed étiam iniquitátis. Si enim cǽcitas est infidélitas, et illuminátio fides: quem fidélem, quando venit Christus, invénit? Quandóquidem Apóstolus natus in gente prophetárum dicit: Fúimus et nos aliquándo natúra fílii iræ, sicut et céteri. Si fílii iræ, fílii vindíctæ, fílii pœnæ, fílii gehénnæ: quómodo natúra, nisi quia peccánte primo hómine vítium pro natúra inolévit? Si vítium pro natúra inolévit, secúndum méntem omnis homo cæcus natus est. [Responsory1] @Tempora/Quad4-0:Responsory7 [Lectio2] Venit Dóminus: quid fecit? Magnum mystérium commendávit. Exspuit in terram, de salíva sua lutum fecit: quia Verbum caro factum est, et inúnxit óculos cæci. Inúnctus erat, et nondum vidébat. Misit illum ad piscínam, quæ vocátur Síloë. Pertínuit autem ad Evangelístam commendáre nobis nomen hujus piscínæ, et ait: Quod interpretátur Missus. Jam quis sit missus agnóscitis. Nisi enim ille fuísset missus, nemo nostrum esset ab iniquitáte dimíssus. Lávit ergo óculos in ea piscína, quæ interpretátur Missus; baptizátus est in Christo. Si ergo quando eum in seípso quodámmodo baptizávit, tunc illuminávit: quando inúnxit, fortásse catechúmenum fecit. [Responsory2] @Tempora/Quad4-0:Responsory8 [Lectio3] Audístis grande mystérium. Intérroga hóminem: Christiánus es? Respóndet tibi: Non sum. Si pagánus es, aut Judǽus? Si autem díxerit, Non sum: adhuc quæris ab eo, Catechúmenus, an fidélis? Si respónderit tibi, Catechúmenus: inúnctus est, nondum lotus. Sed unde inúnctus? Quære, et respóndet. Quære ab illo, in quem credat? Eo ipso quo catechúmenus est, dicit: In Christum. Ecce modo loquor et fidélibus et catechúmenis. Quid dixi de sputo et luto? Quia Verbum caro factum est; hoc catechúmeni áudiunt: sed non eis súfficit ad quod inúncti sunt: festínent ad lavácrum, si lumen inquírunt. [Responsory3] @Tempora/Quad4-0:Responsory9 [Ant 2] Rabbi, quid peccávit * homo iste, quod cæcus natus est? Respóndit Jesus, et dixit: Neque hic peccávit, neque paréntes ejus: sed ut manifesténtur ópera Dei in illo. [Oratio 2] Deus, qui et justis prǽmia meritórum, et peccatóribus per jejúnium véniam præbes: miserére supplícibus tuis; ut reátus nostri conféssio indulgéntiam váleat percípere delictórum. $Per Dominum. [Ant 3] Ille homo * qui dícitur Jesus, lutum fecit ex sputo, et linívit óculos meos, et modo vídeo. [Oratio 3] Páteant aures misericórdiæ tuæ, Dómine, précibus supplicántium: et, ut peténtibus desideráta concédas, fac eos, quæ tibi sunt plácita, postuláre. $Per Dominum