[Rank] Feria Quinta infra Hebdomadam IV in Quadragesima;;Feria major;;2.1 [Rank] (rubrica 1930) Feria Quinta infra Hebdomadam IV in Quadragesima;;Feria major;;4.9 [Rank] (rubrica 196) Feria Quinta infra Hebdomadam IV in Quadragesima;;Feria major;;3.9 [Rule] [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 7:11-16 In illo témpore: Ibat Jesus in civitátem, quæ vocátur Naim: et ibant cum eo discípuli ejus, et turba copiósa. Et réliqua. _ Homilía sancti Ambrósii Epíscopi !Lib. 5 Comment. in Lucæ cap. 7, post initium Et hic locus ad utrámque redúndat grátiam; et ut cito flecti divínam misericórdiam matris víduæ lamentatióne credámus, ejus præcípue, quæ únici fílii vel labóre, vel morte frangátur; cui tamen víduæ gravitátis méritum exsequiárum turba concíliet: et ut hanc víduam populórum turba septam, plus vidéri esse quam féminam, quæ resurrectiónem únici et adulescéntis fílii suis lácrimis merúerit impetráre: eo quod sancta Ecclésia pópulum juniórem a pompa fúneris atque a suprémis sepúlcri, suárum révocet ad vitam contemplatióne lacrimárum: quæ flere prohibétur eum, cui resurréctio debebátur. [Responsory1] @Tempora/Quad4-0:Responsory1 [Lectio2] Qui quidem mórtuus in lóculo materiálibus quátuor ad sepúlcrum ferebátur eleméntis, sed spem resurgéndi habébat, quia ferebátur in ligno. Quod etsi nobis ante non próderat, tamen posteáquam Jesus id tétigit, profícere cœpit ad vitam: ut esset indício, salútem pópulo per crucis patíbulum refundéndam. Audíto ígitur Dei verbo, stetérunt acérbi illi fúneris portitóres, qui corpus humánum letháli fluxu natúræ materiális urgébant. Quid enim áliud, nisi quasi in quodam féretro, hoc est, suprémi fúneris instruménto, jacémus exánimes, cum vel ignis immódicæ cupiditátis exǽstuat, vel frígidus humor exúndat, vel pigra quadam terréni córporis habitúdine vigor hebetátur animórum; vel concréta noster spíritus labe, puræ lucis vácuus méntem alit? Hi sunt nostri fúneris portitóres. [Responsory2] @Tempora/Quad4-0:Responsory2 [Lectio3] Sed quamvis supréma mortis spem vitæ omnis aboléverint, et túmulo próxima córpora jáceant defunctórum: verbo tamen Dei jam mórtua resúrgunt cadávera: vox redit, rédditur fílius matri, revocátur a túmulo, erípitur a sepúlcro. Quis iste est túmulus tuus, nisi mali mores? Túmulus tuus perfídia est: sepúlcrum tuum guttur est. Sepúlcrum enim patens, est guttur eórum, unde verba mórtua proferúntur. Ab hoc sepúlcro te líberat Christus: ab hoc túmulo surges, si áudias verbum Dei. Et si grave peccátum est, quod pœniténtiæ lácrimis ipse laváre non possis; fleat pro te mater Ecclésia, quæ pro síngulis tamquam pro únicis fíliis vídua mater intérvenit. Compátitur enim quodam spiritáli dolóre natúræ, cum suos líberos lethálibus vítiis ad mortem cernit urgéri. [Responsory3] @Tempora/Quad4-0:Responsory3 [Ant 2] Ibat Jesus * in civitátem, quæ vocátur Naim: et ecce defúnctus efferebátur fílius únicus matris suæ. [Oratio 2] Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quos jejúnia votíva castígant, ipsa quoque devótio sancta lætíficet; ut, terrénis afféctibus mitigátis, facílius cæléstia capiámus. $Per Dominum [Ant 3] Prophéta magnus * surréxit in nobis, et quia Deus visitávit plebem suam. [Oratio 3] Pópuli tui, Deus, institútor et rector: peccáta, quibus impugnátur, expélle; ut semper tibi plácitus, et tuo munímine sit secúrus. $Per Dominum