[Rank] Sabbato infra Hebdomadam IV in Quadragesima;;Feria major;;2.1 [Rank] (rubrica 1930) Sabbato infra Hebdomadam IV in Quadragesima;;Feria major;;4.9 [Rank] (rubrica 196) Sabbato infra Hebdomadam IV in Quadragesima;;Feria major;;3.9 [Rule] [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 8:12-20 In illo témpore: Locútus est Jesus turbis Judæórum, dicens: Ego sum lux mundi: qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitæ. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Tract. 34 in Joannem, post init. Quod ait Dóminus: Ego sum lux mundi: clarum puto esse eis, qui habent óculos, unde hujus lucis partícipes fiant: qui autem non habent óculos, nisi in sola carne, mirántur quod dictum est a Dómino Jesu Christo: Ego sum lux mundi. Et forte non desit qui dicat apud semetípsum: Numquid forte Dóminus Christus est sol iste, qui ortu et occásu péragit diem? Non enim defuérunt hærétici, qui ista sensérunt. Manichǽi solem istum óculis cárneis visíbilem, expósitum et públicum non tantum homínibus, sed étiam pecóribus ad vidéndum, Christum Dóminum esse putavérunt. [Responsory1] @Tempora/Quad4-0:Responsory7 [Lectio2] Sed cathólicæ Ecclésiæ recta fides ímprobat tale comméntum, et diabólicam doctrínam esse cognóscit: nec solum agnóscit credéndo, sed in quibus potest convíncit étiam disputándo. Improbémus ítaque hujúsmodi errórem, quem sancta ab inítio anathematizávit Ecclésia. Non arbitrémur Dóminum Jesum Christum hunc esse solem, quem vidémus oríri ab Oriénte, occídere in Occidénte: cujus cúrsui nox succédit, cujus rádii nube obumbrántur: qui certa de loco in locum motióne cómmigrat. Non est hoc Dóminus Christus. Non est Dóminus Christus sol factus, sed per quem sol factus est. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. [Responsory2] @Tempora/Quad4-0:Responsory8 [Lectio3] Est ergo lux, quæ fecit hanc lucem. Hanc amémus, hanc intellégere cupiámus, ipsam sitíamus, ut ad ipsam duce ipsa aliquándo veniámus: et in illa ita vivámus, ut nunquam omníno moriámur. Ista enim lux est, de qua prophetía olim præmíssa ita in Psalmo cécinit: Quóniam apud te est fons vitæ, et in lúmine tuo vidébimus lumen. Advértite quid de tali luce antíquus sanctórum hóminum Dei sermo præmíserit. Hómines, inquit, et juménta salvos fácies, Dómine: sicut multiplicáta est misericórdia tua, Deus. [Responsory3] @Tempora/Quad4-0:Responsory9 [Ant 2] Qui séquitur me, * non ámbulat in ténebris: sed habébit lumen vitæ, dicit Dóminus. [Oratio 2] Fiat, Dómine, quǽsumus, per grátiam tuam fructuósus nostræ devotiónis afféctus: quia tunc nobis próderunt suscépta jejúnia, si tuæ sint plácita pietáti. $Per Dominum [Ant 3] Ego sum * qui testimónium perhíbeo de meípso: et testimónium pérhibet de me, qui misit me, Pater. [Oratio 3] Quǽsumus, omnípotens Deus, famíliam tuam propítius réspice: ut, te largiénte, regátur in córpore; et, te servánte, custodiátur in mente. $Per Dominum