[Rank] Dominica de Passione;;I classis Semiduplex;;6.9 [Rank](rubrica 1955 aut rubrica 1960) Dominica I Passionis;;I classis Semiduplex;;6 [Rule] 9 lectiones Symbolum Athanasium(rubrica tridentina) [Ant 1] @Tempora/Quad4-6:Ant 3 [Oratio] @Tempora/Quad4-6:Oratio 3 [Lectio1] Incipit liber Jeremíæ Prophétæ !Jer 1:1-6 1 Verba Jeremíæ fílii Helcíæ, de sacerdótibus, qui fuérunt in Anathoth, in terra Bénjamin. 2 Quod factum est verbum Dómini ad eum in diébus Josíæ fílii Amon regis Juda, in tertiodécimo anno regni ejus. 3 Et factum est in diébus Joakim fílii Josíæ regis Juda, usque ad consummatiónem undécimi anni Sedecíæ fílii Josíæ regis Juda, usque ad transmigratiónem Jerúsalem, in mense quinto. 4 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: 5 Priúsquam te formárem in útero, novi te: et ántequam exíres de vulva, sanctificávi te, et prophétam in géntibus dedi te. 6 Et dixi: A, a, a, Dómine Deus: ecce néscio loqui, quia puer ego sum. [Responsory1] R. Isti sunt dies, quos observáre debétis tempóribus suis: * Quartadécima die ad vésperum Pascha Dómini est: et in quintadécima solemnitátem celebrábitis altíssimo Dómino. V. Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos. R. Quartadécima die ad vésperum Pascha Dómini est: et in quintadécima solemnitátem celebrábitis altíssimo Dómino. [Lectio2] !Jer 1:7-13 7 Et dixit Dóminus ad me: Noli dícere: Puer sum: quóniam ad ómnia, quæ mittam te, ibis: et univérsa, quæcúmque mandávero tibi, loquéris. 8 Ne tímeas a fácie eórum: quia tecum ego sum, ut éruam te, dicit Dóminus. 9 Et misit Dóminus manum suam, et tétigit os meum: et dixit Dóminus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo: 10 ecce constítui te hódie super gentes, et super regna, ut evéllas, et déstruas, et dispérdas, et díssipes, et ædífices, et plantes. 11 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Quid tu vides, Jeremía? Et dixi: Virgam vigilántem ego vídeo. 12 Et dixit Dóminus ad me: Bene vidísti, quia vigilábo ego super verbo meo, ut fáciam illud. 13 Et factum est verbum Dómini secúndo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succénsam ego vídeo, et fáciem ejus a fácie Aquilónis. [Responsory2] R. Multiplicáti sunt qui tríbulant me, et dicunt: Non est salus illi in Deo ejus: * Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus. V. Nequándo dicat inimícus meus: Præválui advérsus eum. R. Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus. [Lectio3] !Jer 1:14-19 14 Et dixit Dóminus ad me: Ab Aquilóne pandétur malum super omnes habitatóres terræ. 15 Quia ecce ego convocábo omnes cognatiónes regnórum Aquilónis, ait Dóminus: et vénient et ponent unusquísque sólium suum in intróitu portárum Jerúsalem, et super omnes muros ejus in circúitu, et super univérsas urbes Juda. 16 Et loquar judícia mea cum eis super omnem malítiam eórum, qui dereliquérunt me, et libavérunt diis aliénis, et adoravérunt opus mánuum suárum. 17 Tu ergo, accínge lumbos tuos, et surge, et lóquere ad eos ómnia quæ ego præcípio tibi. Ne formídes a fácie eórum: nec enim timére te fáciam vultum eórum. 18 Ego quippe dedi te hódie in civitátem munítam, et in colúmnam férream, et in murum ǽreum, super omnem terram, régibus Juda, princípibus ejus, et sacerdótibus et pópulo terræ. 19 Et bellábunt advérsum te, et non prævalébunt: quia ego tecum sum, ait Dóminus, ut líberem te. [Responsory3] R. Usquequo exaltábitur inimícus meus super me? * Réspice, et exáudi me, Dómine, Deus meus. V. Qui tríbulant me, exsultábunt si motus fúero: ego autem in misericórdia tua sperábo. R. Réspice, et exáudi me, Dómine, Deus meus. &Gloria R. Usquequo exaltábitur inimícus meus super me? * Réspice, et exáudi me, Dómine, Deus meus. [Lectio4] Sermo sancti Leónis Papæ !Sermo 9 de Quadragesima In ómnibus, dilectíssimi, solemnitátibus christiánis non ignorámus paschale sacraméntum esse præcipuum: cui condigne et cóngrue suscipiendo, totius quidem nos témporis instituta reformant: sed devotiónem nostram præséntes vel maxime dies éxigunt, quos illi sublimíssimo divinæ misericórdiæ sacraménto scimus esse contíguos. In quibus mérito a sanctis Apóstolis per doctrinam Spíritus Sancti majora sunt ordináta jejunia: ut per commune consortium crucis Christi, étiam nos aliquid in eo quod propter nos gessit, agerémus, sicut Apóstolus ait: Si compátimur, et conglorificábimur. Certa atque secura est exspectátio promissæ beatitúdinis, ubi est participátio Dominicæ passiónis. [Responsory4] R. Deus meus es tu, ne discédas a me: * Quóniam tribulátio próxima est, et non est qui ádjuvet. V. Tu autem, Dómine, ne elongáveris auxílium tuum a me: ad defensiónem meam áspice. R. Quóniam tribulátio próxima est, et non est qui ádjuvet. [Lectio5] Nemo est, dilectíssimi, cui per conditiónem témporis socíetas hujus glóriæ denegétur, tamquam tranquillitas pacis vacua sit occasióne virtútis. Apóstolus enim prædicat, dicens: Omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutiónem patiéntur: et ideo numquam deest tribulátio persecutiónis, si numquam desit observántia pietátis. Dóminus enim in exhortatiónibus suis dicit: Qui non áccipit crucem suam, et séquitur me, non est me dignus. Nec dubitare debemus, hanc vocem non solum ad discipulos Christi, sed ad cunctos fidéles, totamque Ecclésiam pertinére, quæ salutáre suum in his qui áderant, universáliter audiebat. [Responsory5] R. In te jactátus sum ex útero, de ventre matris meæ Deus meus es tu, ne discédas a me: * Quóniam tribulátio próxima est, et non est qui ádjuvet. V. Salva me ex ore leónis, et a córnibus unicórnium humilitátem meam. R. Quóniam tribulátio próxima est, et non est qui ádjuvet. [Lectio6] Sicut ergo totíus est corporis pie vívere, ita totíus est témporis crucem ferre: quæ mérito ferri unicuíque suadétur, quia propriis modis atque mensuris ab unoquóque tolerátur. Unum nomen est persecutiónis, sed non una est causa certáminis: et plus plerumque periculi est in insidiatore occulto, quam in hoste manifesto. Beátus Job alternántibus bonis ac malis mundi hujus erudítus, pie veraciterque dicebat: Nonne tentátio est vita hóminis super terram? Quóniam non solis dolóribus corporis atque suppliciis ánima fidélis impétitur, verum etiam, salva incolumitate membrórum, gravi morbo urgétur, si carnis voluptate mollítur. Sed cum caro concupíscit advérsus spíritum, spíritus autem advérsus carnem; præsidio crucis Christi mens rationalis instrúitur, nec cupiditátibus noxiis illecta consentit, quóniam continéntiæ clavis et Dei timóre transfígitur. [Responsory6] R. In próximo est tribulátio mea, Dómine, et non est qui ádjuvet; ut fódiant manus meas et pedes meos: líbera me de ore leónis, * Ut enárrem nomen tuum frátribus meis. V. Erue a frámea, Deus, ánimam meam, et de manu canis únicam meam. R. Ut enárrem nomen tuum frátribus meis. &Gloria R. In próximo est tribulátio mea, Dómine, et non est qui ádjuvet; ut fódiant manus meas et pedes meos: líbera me de ore leónis, * Ut enárrem nomen tuum frátribus meis. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 8:46-59 In illo témpore: Dicébat Jesus turbis Judæórum: Quis ex vobis árguet me de peccáto? Si veritátem dico vobis, quare non créditis mihi? Et réliqua. _ Homilía sancti Gregórii Papæ !Homilia 18 in Evangelia Pensáte, fratres caríssimi, mansuetúdinem Dei. Relaxáre peccáta vénerat, et dicébat: Quis ex vobis árguet me de peccáto? Non dedignátur ex ratióne osténdere se peccatórem non esse, qui ex virtúte divinitátis póterat peccatóres justificáre. Sed terríbile est valde, quod súbditur: Qui ex Deo est, verba Dei audit: proptérea vos non audítis, quia ex Deo non estis. Si enim ipse verba Dei audit qui ex Deo est, et audíre verba ejus non potest quisquis ex illo non est: intérroget se unusquísque, si verba Dei in aure cordis pércipit; et intélleget unde sit. Cæléstem pátriam desideráre Véritas jubet, carnis desidéria cónteri, mundi glóriam declináre, aliéna non appétere, própria largíri. [Responsory7] R. Tota die contristátus ingrediébar, Dómine: quóniam ánima mea compléta est illusiónibus: * Et vim faciébant, qui quærébant ánimam meam. V. Amíci mei et próximi mei advérsum me appropinquavérunt et stetérunt: et qui juxta me erant, de longe stetérunt. R. Et vim faciébant, qui quærébant ánimam meam. [Lectio8] Penset ergo apud se unusquísque vestrum, si hæc vox Dei in cordis ejus aure conváluit, et quia jam ex Deo sit, agnoscit. Nam sunt nonnulli, qui præcepta Dei nec aure corporis percípere dignántur. Et sunt nonnulli, qui hæc quidem corporis aure percipiunt, sed nullo ea mentis desidério complectúntur. Et sunt nonnulli, qui libenter verba Dei suscipiunt, ita ut étiam in fletibus compungántur, sed post lacrimárum tempus ad iniquitátem rédeunt. Hi profecto verba Dei non audiunt, qui hæc exercére in opere contemnunt. Vitam ergo vestram, fratres caríssimi, ante mentis óculos revocate, et alta consideratióne pertiméscite hoc quod ex ore Veritátis sonat: Proptérea vos non audítis, quia ex Deo non estis. [Responsory8] R. Ne avértas fáciem tuam a púero tuo, Dómine: * Quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. V. Inténde ánimæ meæ, et líbera eam: propter inimícos meos éripe me. R. Quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. [Lectio9] Sed hoc quod de réprobis Véritas lóquitur, ipsi hoc de semetípsis réprobi iníquis suis opéribus ostendunt: nam séquitur: Respondérunt ígitur Judæi et dixérunt ei: Nonne bene dicimus nos, quia Samaritánus es tu, et dæmónium habes? Accepta autem tanta contumelia, quid Dóminus respondeat, audiámus: Ego dæmónium non habeo, sed honorífico Patrem meum, et vos inhonorástis me. Quia enim Samaritánus interpretátur custos: et ipse veráciter custos est, de quo Psalmista ait: Nisi Dóminus custodíerit civitátem, in vanum vigilant qui custódiunt eam: et cui per Isaíam dícitur: Custos quid de nocte? custos quid de nocte? respondére nóluit Dóminus, Samaritánus non sum; sed, Ego dæmónium non habeo. Duo quippe ei illáta fuérunt: unum negávit, aliud tacéndo consénsit. [Responsory9] R. Quis dabit cápiti meo aquam, et óculis meis fontem lacrimárum, et plorábo die ac nocte? quia frater propínquus supplantávit me, * Et omnis amícus fraudulénter incéssit in me. V. Fiant viæ eórum ténebræ et lúbricum: et Angelus Dómini pérsequens eos. R. Et omnis amícus fraudulénter incéssit in me. &Gloria R. Quis dabit cápiti meo aquam, et óculis meis fontem lacrimárum, et plorábo die ac nocte? quia frater propínquus supplantávit me, et omnis amícus fraudulénter incéssit in me. [Ant Laudes] Vide, Dómine, * afflictiónem meam, quóniam eréctus est inimícus meus. In tribulatióne * invocávi Dóminum, et exaudívit me in latitúdine. Judicásti, Dómine, * causam ánimæ meæ, defénsor vitæ meæ, Dómine Deus meus. Pópule meus, * quid feci tibi, aut quid moléstus fui? Respónde mihi. Numquid rédditur * pro bono malum, quia fodérunt fóveam ánimæ meæ. [Capitulum Laudes] !Heb 9:11-12 v. Fratres: Christus assístens Póntifex futurórum bonórum, per ámplius et perféctius tabernáculum non manu factum, id est, non hujus creatiónis: neque per sánguinem hircórum aut vitulórum, sed per próprium sánguinem introívit semel in Sancta, ætérna redemptióne invénta. $Deo gratias [Ant 2] Dicébat Jesus * turbis Judæórum, et princípibus sacerdótum: Qui ex Deo est, verba Dei audit: proptérea vos non audítis, quia ex Deo non estis. [Ant Prima] Ego dæmónium non hábeo, * sed honorífico Patrem meum, dicit Dóminus. [Ant Tertia] Ego glóriam meam * non quæro: est qui quærat, et júdicet. [Ant Sexta] Amen, amen, dico vobis: * si quis sermónem meum serváverit, mortem non gustábit in ætérnum. [Capitulum Sexta] !Heb 9:13-14 v. Si enim sanguis hircórum, et taurórum, et cinis vítulæ aspérsus inquinátos sanctíficat ad emundatiónem carnis: quanto magis sanguis Christi, qui per Spíritum Sanctum semetípsum óbtulit immaculátum Deo, emundábit consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis, ad serviéndum Deo vivénti? $Deo gratias [Ant Nona] Tulérunt lápides * Judǽi, ut jácerent in eum: Jesus autem abscóndit se, et exívit de templo. [Capitulum Nona] !Heb 9:15 v. Et ídeo novi testaménti mediátor est: ut, morte intercedénte, in redemptiónem eárum prævaricatiónum, quæ erant sub prióri testaménto, repromissiónem accípiant, qui vocáti sunt ætérnæ hereditátis in Christo Jesu, Dómino nostro. $Deo gratias [Ant 3] Abraham pater vester * exsultávit ut vidéret diem meum: vidit, et gavísus est.