[Rank] Feria Sexta infra Hebdomadam Passionis;;Feria major;;2.1 [Rank] (rubrica 1930) Feria Sexta infra Hebdomadam Passionis;;Feria major;;4.9 [Rank] (rubrica 196) Feria Sexta infra Hebdomadam Passionis;;Feria major;;3.9 [Rule] [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 11:47-54 In illo témpore: Collegérunt pontífices et pharisǽi concílium advérsus Jesum,~ et dicébant: Quid fácimus, quia hic homo multa signa facit? Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Tract. 49 in Joannem, sub finem Pontífices et pharisǽi sibi consulébant: nec tamen dicébant: Credámus. Plus enim pérditi hómines cogitábant, quómodo nocérent, ut pérderent, quam quómodo sibi consúlerent, ne perírent: et tamen timébant, et quasi consulébant. Dicébant enim: Quid fácimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimíttimus eum sic, omnes credent in eum: et vénient Románi, et tóllent nostrum locum et gentem. Temporália pérdere timuérunt, et vitam ætérnam non cogitavérunt, ac sic utrúmque amisérunt. [Responsory1] @Tempora/Quad5-0:Responsory4 [Lectio2] Nam et Románi post Dómini passiónem et glorificatiónem tulérunt eis et locum et gentem, expúgnando et transferéndo: et illud eos séquitur, quod álibi dictum est: Fílii autem regni hujus ibunt in ténebras exterióres. Hoc autem timuérunt, ne, si omnes in Christum créderent, nemo remanéret, qui advérsus Romános civitátem Dei templúmque defénderet: quóniam contra ipsum templum, et contra suas patérnas leges doctrínam Christi esse sentiébant. [Responsory2] @Tempora/Quad5-0:Responsory5 [Lectio3] Unus autem ex ipsis Cáiphas, cum esset Póntifex anni illíus, dixit eis: Vos nescítis quidquam, nec cogitátis, quia éxpedit vobis ut unus moriátur homo pro pópulo, et non tota gens péreat. Hoc autem a semetípso non dixit: sed cum esset póntifex anni illíus, prophetávit. Hic docémur, étiam hómines malos prophetíæ spíritu futúra prædícere: quod tamen Evangelísta divíno tríbuit sacraménto, quia póntifex fuit, id est summus sacérdos. [Responsory3] @Tempora/Quad5-0:Responsory6 [Ant 2] Appropinquábat autem * dies festus Judæórum: et quærébant príncipes sacerdótum~ quómodo Jesum interfícerent, sed timébant plebem. [Oratio 2] Córdibus nostris, quǽsumus, Dómine, grátiam tuam benígnus infúnde: ut peccáta nostra castigatióne voluntária cohibéntes, temporáliter pótius macerémur, quam supplíciis deputémur ætérnis. $Per Dominum [Commemoratio 2](rubrica 1955 aut rubrica 1960 aut rubrica innovata aut rubrica monastica) !Commemoratio Septem Dolorum Beatæ Mariæ Virginis @Tempora/Quad5-5:Oratio [Commemoratio 2](rubrica Ordo Praedicatorum) !Memoria Compassionis Beatæ Mariæ Virginis Ant. Ecce pósitus est hic in signum cui contradicétur: et tuam ipsíus ánimam pertransíbit gládius, ut reveléntur ex multis córdibus cogitatiónes. V. María Virgo, per virtútem tot dolórum. R. Fac nos gaudére in regno cælórum. $Oremus v. Intervéniat pro nobis, quǽsumus, Dómine, Jesu Christe, nunc et in hora mortis nostræ apud tuam cleméntiam beáta Virgo María mater tua: cujus sacratíssimam ánimam in hora benedíctæ passiónis tuæ dolóris gládius pertransívit, et in gloriósa resurrectióne tua ingens gáudium lætificávit. $Qui vivis [Ant 3] Príncipes sacerdótum * consílium fecérunt ut Jesum occíderent: dicébant autem:~ Non in die festo, ne forte tumúltus fíeret in pópulo. [Oratio 3] Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut qui protectiónis tuæ grátiam quǽrimus,~ liberáti a malis ómnibus, secúra tibi mente serviámus. $Per Dominum