[Rank] Sabbato infra Hebdomadam Passionis;;Feria major;;2.1 [Rank] (rubrica 1930) Sabbato infra Hebdomadam Passionis;;Feria major;;4.9 [Rank] (rubrica 196) Sabbato infra Hebdomadam Passionis;;Feria major;;3.9 [Rule] [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 12:10-36 In illo témpore: Cogitavérunt príncipes sacerdótum ut et Lázarum interfícerent: quia multi propter illum abíbant ex Judǽis, et credébant in Jesum. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Tractatus 50 in Joannem, in fine Viso Lázaro resuscitáto, quia tantum miráculum Dómini tanta erat evidéntia diffamátum, tanta manifestatióne declarátum, ut non possent vel occultáre quod factum est, vel negáre: quid invenérunt, vidéte. Cogitavérunt autem príncipes sacerdótum ut et Lázarum interfícerent. O stulta cogitátio, et cæca sævítia! Dóminus Christus, qui suscitáre pótuit mórtuum, non posset occísum! Quando Lázaro inferebátis necem, numquid auferebátis Dómino potestátem? Si áliud vobis vidétur mórtuus, áliud occísus: ecce Dóminus utrúmque fecit, et Lázarum mórtuum, et seípsum suscitávit occísum. [Responsory1] @Tempora/Quad5-0:Responsory7 [Lectio2] In crástinum autem turba multa, quæ vénerat ad diem festum, cum audíssent quia venit Jesus Jerosólymam: accepérunt ramos palmárum, et processérunt óbviam ei, et clamábant: Hosánna, benedíctus qui venit in nómine Dómini, Rex Israël. Rami palmárum laudes sunt, significántes victóriam: quia erat Dóminus mortem moriéndo superatúrus, et trophǽo crucis de diábolo mortis príncipe triumphatúrus. Vox autem obsecrántis est Hosánna, sicut nonnúlli dicunt, qui Hebrǽam linguam novérunt, magis afféctum índicans, quam rem áliquam signíficans, sicut sunt in lingua Latína, quas interjectiónes vocant: velut cum doléntes dícimus, heu; vel cum delectámur, vah dícimus. [Responsory2] @Tempora/Quad5-0:Responsory8 [Lectio3] Has ei laudes turba dicébat: Hosánna, benedíctus, qui venit in nómine Dómini, Rex Israël. Quam crucem mentis invidéntia príncipum Judæórum pérpeti potúerat, quando Regem suum Christum tanta multitúdo clamábat? Sed quid fuit Dómino Regem esse Israël? Quid magnum fuit Regi sæculórum, Regem fíeri hóminum? Non enim Rex Israël Christus ad exigéndum tribútum, vel exércitum ferro armándum, hostésque visibíliter debellándos: sed Rex Israël, quod mentes regat, quod in ætérnum cónsulat, quod in regnum cælórum credéntes, sperántes, amantésque perdúcat. [Responsory3] @Tempora/Quad5-0:Responsory9 [Ant 2] Clarífica me, Pater, * apud temetípsum claritáte, quam hábui priúsquam mundus fíeret. [Oratio 2] Profíciat, quǽsumus, Dómine, plebs tibi dicáta, piæ devotiónis afféctu: ut sacris actiónibus erudíta, quanto majestáti tuæ fit grátior, tanto donis potióribus augeátur. $Per Dominum