[Rank] Dominica in Palmis;;I classis Semiduplex;;6.91 [Rule] 9 lectiones Symbolum Athanasium(rubrica tridentina) [Ant 1] Pater juste, * mundus te non cognóvit: ego autem novi te, quia tu me misísti. [Oratio] Omnípotens sempitérne Deus, qui humáno géneri, ad imitándum humilitátis exémplum, Salvatórem nostrum carnem súmere, et crucem subíre fecísti: concéde propítius; ut et patiéntiæ ipsíus habére documénta, et resurrectiónis consórtia mereámur. $Per eumdem [Lectio1] De Jeremía Prophéta !Jer 2:12-17 12 Obstupéscite, cæli, super hoc, et, portæ ejus, desolámini veheménter, dicit Dóminus. 13 Duo enim mala fecit pópulus meus: Me dereliquérunt fontem aquæ vivæ, et fodérunt sibi cistérnas, cistérnas dissipátas, quæ continére non valent aquas. 14 Numquid servus est Israël, aut vernáculus? Quare ergo factus est in prædam? 15 Super eum rugiérunt leónes, et dedérunt vocem suam, posuérunt terram ejus in solitúdinem: civitátes ejus exústæ sunt, et non est qui hábitet in eis. 16 Fílii quoque Mémpheos et Taphnes constupravérunt te usque ad vérticem. 17 Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquísti Dóminum Deum tuum eo témpore, quo ducébat te per viam? [Responsory1] R. In die qua invocávi te, Dómine, dixísti: Noli timére: * Judicásti causam meam, et liberásti me, Dómine, Deus meus. V. In die tribulatiónis meæ clamávi ad te, quia exaudísti me. R. Judicásti causam meam, et liberásti me, Dómine, Deus meus. [Lectio2] !Jer 2:18-22 18 Et nunc quid tibi vis in via Ægýpti, ut bibas aquam túrbidam? et quid tibi cum via Assyriórum, ut bibas aquam flúminis? 19 Arguet te malítia tua, et avérsio tua increpábit te. Scito, et vide quia malum et amárum est reliquísse te Dóminum Deum tuum, et non esse timórem mei apud te, dicit Dóminus Deus exercítuum. 20 A sǽculo confregísti jugum meum, rupísti víncula mea, et dixísti: Non sérviam. In omni enim colle sublími, et sub omni ligno frondóso, tu prosternebáris méretrix. 21 Ego autem plantávi te víneam eléctam, omne semen verum: quómodo ergo convérsa es mihi in pravum, vínea aliéna? 22 Si láveris te nitro, et multiplicáveris tibi herbam borith, maculáta es in iniquitáte tua coram me, dicit Dóminus Deus. [Responsory2] R. Fratres mei elongavérunt se a me: et noti mei * Quasi aliéni recessérunt a me. V. Dereliquérunt me próximi mei, et qui me novérunt. R. Quasi aliéni recessérunt a me. [Lectio3] !Jer 2:29-32 29 Quid vultis mecum judício conténdere? Omnes dereliquístis me, dicit Dóminus. 30 Frustra percússi fílios vestros, disciplínam non recepérunt: devorávit gládius vester prophétas vestros, quasi leo vastátor 31 generátio vestra. Vidéte verbum Dómini: Numquid solitúdo factus sum Israéli, aut terra serótina? Quare ergo dixit pópulus meus: Recéssimus, non veniémus ultra ad te? 32 Numquid obliviscétur virgo ornaménti sui, aut sponsa fásciæ pectorális suæ? pópulus vero meus oblítus est mei diébus innúmeris. [Responsory3] R. Atténde, Dómine, ad me, et audi voces adversariórum meórum: * Numquid rédditur pro bono malum, quia fodérunt fóveam ánimæ meæ? V. Recordáre quod stéterim in conspéctu tuo, ut lóquerer pro eis bonum, et avérterem indignatiónem tuam ab eis. R. Numquid rédditur pro bono malum, quia fodérunt fóveam ánimæ meæ? &Gloria R. Atténde, Dómine, ad me, et audi voces adversariórum meórum: * Numquid rédditur pro bono malum, quia fodérunt fóveam ánimæ meæ? [Lectio4] Sermo sancti Leónis Papæ !Sermo 11 de Passióne Dómini Desideráta nobis, dilectíssimi, et univérso optábilis mundo adest festívitas Domínicæ passiónis, quæ nos inter exsultatiónes spirituálium gaudiórum silére non pátitur. Quia etsi diffícile est, de eádem solemnitáte sǽpius digne aptéque dissérere: non est tamen líberum sacerdóti in tanto divínæ misericórdiæ sacraménto fidélibus pópulis subtráhere sermónis offícium: cum ipsa matéria ex eo quod est ineffábilis, fandi tríbuat facultátem: nec possit defícere quod dicátur, dum numquam potest satis esse quod dícitur. Succúmbat ergo humána infírmitas glóriæ Dei, et in explicándis opéribus misericórdiæ ejus, ímparem se semper invéniat. Laborémus sensu, hæreámus ingénio, deficiámus elóquio: bonum est ut nobis parum sit, quod étiam recte de Dómini majestáte sentímus. [Responsory4] R. Conclúsit vias meas inimícus, insidiátor factus est mihi sicut leo in abscóndito, replévit et inebriávit me amaritúdine: deduxérunt in lacum mortis vitam meam, et posuérunt lápidem contra me. * Vide, Dómine, iniquitátes illórum: et júdica causam ánimæ meæ, defénsor vitæ meæ. V. Factus sum in derísum omni pópulo meo, cánticum eórum tota die. R. Vide, Dómine, iniquitátes illórum: et júdica causam ánimæ meæ, defénsor vitæ meæ. [Lectio5] Dicénte enim prophéta: Quǽrite Dóminum, et confirmámini, quǽrite fáciem ejus semper: némini præsuméndum est, quod totum quod quærit, invénerit, ne désinat propinquáre, qui cessárit accédere. Quid autem inter ómnia ópera Dei, in quibus humánæ admiratiónis fatigátur inténtio, ita contemplatiónem mentis nostræ et obléctat et súperat, sicut pássio Salvatóris? Qui ut humánum genus vínculis mortíferæ prævaricatiónis absólveret, et sæviénti diábolo poténtiam suæ majestátis occúluit, et infirmitátem nostræ humilitátis objécit. Si enim crudélis et supérbus inimícus consílium misericórdiæ Dei nosse potuísset, Judæórum ánimos mansuetúdine pótius temperáre, quam injústis ódiis studuísset accéndere: ne ómnium captivórum amítteret servitútem, dum nihil sibi debéntis perséquitur libertátem. [Responsory5] R. Salvum me fac, Deus, quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam: ne avértas fáciem tuam a me: * Quóniam tríbulor, exáudi me, Dómine, Deus meus. V. Inténde ánimæ meæ, et líbera eam: propter inimícos meos éripe me. R. Quóniam tríbulor, exáudi me, Dómine, Deus meus. [Lectio6] Feféllit ergo illum malígnitas sua, íntulit supplícium Fílio Dei, quod cunctis fíliis hóminum in remédium verterétur. Fudit sánguinem justum, qui reconciliándo mundo et prétium esset, et póculum. Suscépit Dóminus, quod secúndum propósitum suæ voluntátis elégit. Admísit in se ímpias manus furéntium: quæ dum próprio incúmbunt scéleri, famulátæ sunt Redemptóri. Cujus étiam circa interfectóres suos tanta erat pietátis afféctio, ut de cruce súpplicans Patri, non se vindicári, sed illis postuláret ignósci. [Responsory6] R. Noli esse mihi, Dómine, aliénus: parce mihi in die mala: confundántur omnes qui me persequúntur, * Et non confúndar ego. V. Confundántur omnes inimíci mei, qui quærunt ánimam meam. R. Et non confúndar ego. &Gloria R. Noli esse mihi, Dómine, aliénus: parce mihi in die mala: confundántur omnes qui me persequúntur, * Et non confúndar ego. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 21:1-9 In illo témpore: Cum appropinquásset Jesus Jerosólymis, et venísset Béthphage ad montem Olivéti: tunc misit duos discípulos, dicens eis. Et réliqua. _ Homilía sancti Ambrósii Epíscopi !Liber 9 in Lucam Pulchre relíctis Judǽis, habitatúrus in afféctibus géntium, templum Dóminus ascéndit. Hoc enim templum est verum, in quo non in líttera, sed in spíritu Dóminus adorátur. Hoc Dei templum est, quod fídei séries, non lápidum structúra fundávit. Deserúntur ergo qui óderant: eligúntur qui amatúri erant. Et ídeo ad montem venit Olivéti, ut novéllas óleas in sublími virtúte plantáret, quarum mater est illa, quæ sursum est, Jerúsalem. In hoc monte est ille cæléstis agrícola: ut plantáti omnes in domo Dei, possint virítim dícere: Ego autem sicut olíva fructífera in domo Dómini. [Responsory7] R. Dóminus mecum est tamquam bellátor fortis: proptérea persecúti sunt me, et intellégere non potuérunt: Dómine, probas renes et corda: * Tibi revelávi causam meam. V. Vidísti, Dómine, iniquitátes eórum advérsum me: júdica judícium meum. R. Tibi revelávi causam meam. [Lectio8] Et fortásse ipse mons Christus est. Quis enim álius tales fructus ferret oleárum, non curvescéntium ubertáte baccárum, sed spíritus plenitúdine géntium fœcundárum? Ipse est per quem ascéndimus, et ad quem ascéndimus. Ipse est jánua, ipse est via, qui aperítur, et qui áperit: qui pulsátur ab ingrediéntibus, et ab eméritis adorátur. Ergo in castéllo erat, et ligátus erat pullus cum ásina: non póterat solvi nisi jussu Dómini. Solvit eum manus apostólica. Talis actus, talis vita, talis grátia. Esto talis et tu, ut possis ligátos sólvere. [Responsory8] R. Dixérunt ímpii apud se, non recte cogitántes: Circumveniámus justum, quóniam contrárius est opéribus nostris: promíttit se sciéntiam Dei habére, Fílium Dei se nóminat, et gloriátur patrem se habére Deum: * Videámus si sermónes illíus veri sunt: et si est vere Fílius Dei, líberet eum de mánibus nostris: morte turpíssima condemnémus eum. V. Tamquam nugáces æstimáti sumus ab illo, et ábstinet se a viis nostris tamquam ab immundítiis: et præfert novíssima justórum. R. Videámus si sermónes illíus veri sunt: et si est vere Fílius Dei, líberet eum de mánibus nostris: morte turpíssima condemnémus eum. [Lectio9] Nunc considerémus qui fúerint illi, qui erróre detécto, de paradíso ejécti, in castéllum sint relegáti. Et vides, quemádmodum quos mors expúlerat, vita revocáverit. Et ídeo secúndum Matthǽum, et ásinam et pullum légimus: ut quia in duóbus homínibus utérque fúerat sexus expúlsus, in duóbus animálibus sexus utérque revocétur. Ergo illic in ásina matre quasi Hevam figurávit erróris: hic autem in pullo generalitátem pópuli Gentílis expréssit: et ídeo pullo sedétur ásinæ. Et bene, in quo nemo sedit: quia nullus, ántequam Christus, natiónum pópulos vocávit ad Ecclésiam. Dénique secúndum Marcum sic habes: Quem nemo adhuc sedit hóminum. [Responsory9] R. Circumdedérunt me viri mendáces: sine causa flagéllis cecidérunt me: * Sed tu, Dómine defénsor, víndica me. V. Quóniam tribulátio próxima est, et non est qui ádjuvet. R. Sed tu, Dómine defénsor, víndica me. &Gloria R. Circumdedérunt me viri mendáces: sine causa flagéllis cecidérunt me: * Sed tu, Dómine defénsor, víndica me. [Ant Laudes] Dóminus Deus * auxiliátor meus: et ídeo non sum confúsus. Circumdántes * circumdedérunt me: et in nómine Dómini vindicábor in eis. Júdica causam meam: * defénde, quia potens es, Dómine. Cum Angelis * et púeris fidéles inveniámur, triumphatóri mortis clamántes: Hosánna in excélsis. Confundántur * qui me persequúntur, et non confúndar ego, Dómine, Deus meus. [Capitulum Laudes] !Phil 2:5-7 v. Fratres: Hoc enim sentíte in vobis, quod et in Christo Jesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo: sed semetípsum exinanívit, formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo. $Deo gratias [Ant 2] Turba multa, * quæ convénerat ad diem festum, clamábat Dómino: Benedíctus qui venit in nómine Dómini: Hosánna in excélsis. [Ant Prima] Púeri Hebræórum * tolléntes ramos olivárum, obviavérunt Dómino clamántes et dicéntes: Hosánna in excélsis. [Ant Tertia] Púeri Hebræórum * vestiménta prosternébant in via, et clamábant, dicéntes: Hosánna Fílio David: benedíctus qui venit in nómine Dómini. [Ant Sexta] Tibi revelávi * causam meam, defénsor vitæ meæ, Dómine, Deus meus. [Capitulum Sexta] !Phil 2:8-9 v. Humiliávit semetípsum factus obédiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum, et donávit illi nomen, quod est super omne nomen. $Deo gratias [Ant Nona] Invocábo * nomen tuum, Dómine: ne avértas fáciem tuam a clamóre meo. [Capitulum Nona] !Phil 2:10-11 v. In nómine Jesu omne genu flectátur cæléstium, terréstrium, et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris. $Deo gratias [Ant 3] Scriptum est enim: * Percútiam pastórem, et dispergéntur oves gregis: postquam autem resurréxero, præcédam vos in Galilǽam: ibi me vidébitis, dicit Dóminus.