[Rank] Feria II infra Hebdomadam Septuagesimæ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro Génesis !Gen 1:27-31 27 Et creávit Deus hóminem ad imáginem suam: ad imáginem Dei creávit illum, másculum et féminam creávit eos. 28 Benedixítque illis Deus, et ait: Créscite et multiplicámini, et repléte terram, et subícite eam, et dominámini píscibus maris, et volatílibus cæli, et univérsis animántibus, quæ movéntur super terram. 29 Dixítque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferéntem semen super terram, et univérsa ligna quæ habent in semetípsis seméntem géneris sui, ut sint vobis in escam: 30 et cunctis animántibus terræ, omníque vólucri cæli, et univérsis quæ movéntur in terra, et in quibus est ánima vivens, ut hábeant ad vescéndum. Et factum est ita. 31 Vidítque Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona. Et factum est véspere et mane, dies sextus. [Responsory1] R. Dum deambuláret Dóminus in paradíso ad auram post merídiem, clamávit, et dixit: Adam, ubi es? Audívi, Dómine, vocem tuam, * Et abscóndi me. V. Vocem tuam audívi in paradiso, et tímui, eo quod nudus essem. R. Et abscóndi me. [Lectio2] !Gen 2:1-6 1 Igitur perfécti sunt cæli et terra, et omnis ornátus eórum. 2 Complevítque Deus die séptimo opus suum quod fécerat: et requiévit die séptimo ab univérso ópere quod patrárat. 3 Et benedíxit diéi séptimo, et sanctificávit illum, quia in ipso cessáverat ab omni ópere suo quod creávit Deus ut fáceret. 4 Istæ sunt generatiónes cæli et terræ, quando creáta sunt, in die quo fecit Dóminus Deus cælum et terram, 5 et omne virgúltum agri ántequam orirétur in terra, omnémque herbam regiónis priúsquam germináret: non enim plúerat Dóminus Deus super terram, et homo non erat qui operarétur terram: 6 sed fons ascendébat e terra, írrigans univérsam superfíciem terræ. [Responsory2] R. In sudore vultus tui vescéris pane tuo, dixit Dóminus ad Adam: cum operátus fueris terram, non dabit frúctus suos: * Sed spinas et tribulos germinábit tibi. V. Quia audísti vocem uxoris tuæ, et comedísti de ligno, ex quo præcéperam tibi ne coméderes, maledicta terra in opere tuo. R. Sed spinas et tribulos germinábit tibi. [Lectio3] !Gen 2:7-10 7 Formávit ígitur Dóminus Deus hóminem de limo terræ, et inspirávit in fáciem ejus spiráculum vitæ, et factus est homo in ánimam vivéntem. 8 Plantáverat autem Dóminus Deus paradísum voluptátis a princípio, in quo pósuit hóminem quem formáverat. 9 Produxítque Dóminus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescéndum suave lignum étiam vitæ in médio paradísi, lignúmque sciéntiæ boni et mali. 10 Et flúvius egrediebátur de loco voluptátis ad irrigándum paradísum, qui inde divíditur in quátuor cápita. [Responsory3] @Tempora/Quadp1-0:Responsory3 [Ant 3] Hi novíssimi * una hora fecérunt, et pares illos nobis fecísti, qui portávimus pondus diéi, et æstus.