[Rank] Feria VI infra Hebdomadam Septuagesimæ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro Génesis !Gen 4:17-22 17 Cognóvit autem Cain uxórem suam, quæ concépit, et péperit Henoch: et ædificávit civitátem, vocavítque nomen ejus ex nómine fílii sui, Henoch. 18 Porro Henoch génuit Irad, et Irad génuit Mavíaël, et Mavíaël génuit Mathúsaël, et Mathúsaël génuit Lamech. 19 Qui accépit duas uxóres, nomen uni Ada, et nomen álteri Sella. 20 Genuítque Ada Jabel, qui fuit pater habitántium in tentóriis, atque pastórum. 21 Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canéntium cíthara et órgano. 22 Sella quoque génuit Tubálcain, qui fuit malleátor et faber in cuncta ópera æris et ferri. Soror vero Tubálcain, Noéma. [Responsory1] @Tempora/Quadp1-0:Responsory4 [Lectio2] !Gen 4:23-26 23 Dixítque Lamech uxóribus suis Adæ et Sellæ: Audíte vocem meam, uxóres Lamech; auscultáte sermónem meum: quóniam occídi virum in vulnus meum, et adolescéntulum in livórem meum. 24 Séptuplum últio dábitur de Cain: de Lamech vero septuágies sépties. 25 Cognóvit quoque adhuc Adam uxórem suam: et péperit fílium, vocavítque nomen ejus Seth, dicens: Pósuit mihi Deus semen áliud pro Abel, quem occídit Cain. 26 Sed et Seth natus est fílius, quem vocávit Enos: iste cœpit invocáre nomen Dómini. [Responsory2] @Tempora/Quadp1-0:Responsory5 [Lectio3] !Gen 5:1-5 1 Hic est liber generatiónis Adam. In die qua creávit Deus hóminem, ad similitúdinem Dei fecit illum. 2 Másculum et féminam creávit eos, et benedíxit illis: et vocávit nomen eórum Adam, in die quo creáti sunt. 3 Vixit autem Adam centum trigínta annis: et génuit ad imáginem et similitúdinem suam, vocavítque nomen ejus Seth. 4 Et facti sunt dies Adam, postquam génuit Seth, octingénti anni: genuítque fílios et fílias. 5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongénti trigínta, et mórtuus est. [Responsory3] @Tempora/Quadp1-0:Responsory6