[Rank] Feria III infra Hebdomadam Sexagesimæ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro Génesis !Gen 8:1-4 1 Recordátus autem Deus Noë, cunctorúmque animántium, et ómnium jumentórum, quæ erant cum eo in arca, addúxit spíritum super terram, et imminútæ sunt aquæ. 2 Et clausi sunt fontes abýssi, et cataráctæ cæli: et prohíbitæ sunt plúviæ de cælo. 3 Reversǽque sunt aquæ de terra eúntes et redeúntes: et cœpérunt mínui post centum quinquagínta dies. 4 Requievítque arca mense séptimo, vigésimo séptimo die mensis, super montes Arméniæ. [Responsory1] @Tempora/Quadp2-0:Responsory4 [Lectio2] !Gen 8:5-9 5 At vero aquæ ibant et decrescébant usque ad décimum mensem: décimo enim mense, primo die mensis, apparuérunt cacúmina móntium. 6 Cumque transíssent quadragínta dies, apériens Noë fenéstram arcæ, quam fécerat, dimísit corvum, 7 qui egrediebátur, et non revertebátur, donec siccaréntur aquæ super terram. 8 Emísit quoque colúmbam post eum, ut vidéret si jam cessássent aquæ super fáciem terræ. 9 Quæ cum non invenísset ubi requiésceret pes ejus, revérsa est ad eum in arcam. [Responsory2] @Tempora/Quadp2-0:Responsory5 [Lectio3] !Gen 8:10-13 10 Expectátis autem ultra septem diébus áliis, rursum dimísit colúmbam ex arca. 11 At illa venit ad eum ad vésperam, portans ramum olívæ viréntibus fóliis in ore suo: intelléxit ergo Noë quod cessássent aquæ super terram. 12 Expectavítque nihilóminus septem álios dies: et emísit colúmbam, quæ non est revérsa ultra ad eum. 13 Igitur sexcentésimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminútæ sunt aquæ super terram. [Responsory3] @Tempora/Quadp2-0:Responsory6 [Ant 3] Semen est * verbum Dei, sator autem Christus: omnis qui invénit eum, manébit in ætérnum.