[Rank] Feria IV infra Hebdomadam Sexagesimæ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro Génesis !Gen 8:15-19 15 Locútus est autem Deus ad Noë, dicens: 16 Egrédere de arca, tu et uxor tua, fílii tui et uxóres filiórum tuórum tecum. 17 Cuncta animántia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatílibus quam in béstiis et univérsis reptílibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredímini super terram: créscite et multiplicámini super eam. 18 Egréssus est ergo Noë, et fílii ejus: uxor illíus, et uxóres filiórum ejus cum eo. 19 Sed et ómnia animántia, juménta, et reptília quæ reptant super terram, secúndum genus suum, egréssa sunt de arca. [Responsory1] @Tempora/Quadp2-0:Responsory7 [Lectio2] !Gen 8:20-22 20 Ædificávit autem Noë altáre Dómino: et tollens de cunctis pecóribus et volúcribus mundis, óbtulit holocáusta super altáre. 21 Odoratúsque est Dóminus odórem suavitátis, et ait: Nequáquam ultra maledícam terræ propter hómines: sensus enim et cogitátio humáni cordis in malum prona sunt ab adolescéntia sua: non ígitur ultra percútiam omnem ánimam vivéntem sicut feci. 22 Cunctis diébus terræ, seméntis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiéscent. [Responsory2] @Tempora/Quadp2-0:Responsory8 [Lectio3] !Gen 9:1-6 1 Benedixítque Deus Noë et fíliis ejus. Et dixit ad eos: Créscite, et multiplicámini, et repléte terram. 2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animália terræ, et super omnes vólucres cæli, cum univérsis quæ movéntur super terram: omnes pisces maris mánui vestræ tráditi sunt. 3 Et omne, quod movétur et vivit, erit vobis in cibum: quasi ólera viréntia trádidi vobis ómnia. 4 Excépto, quod carnem cum sánguine non comedétis. 5 Sánguinem enim animárum vestrárum requíram de manu cunctárum bestiárum: et de manu hóminis, de manu viri, et fratris ejus requíram ánimam hóminis. 6 Quicúmque effúderit humánum sánguinem, fundétur sanguis illíus: ad imáginem quippe Dei factus est homo. [Responsory3] @Tempora/Quadp2-1:Responsory1 [Ant 3] Quod autem cécidit * in terram bonam, hi sunt, qui in corde bono et óptimo fructum áfferunt in patiéntia.