[Rank] Dominica in Quinquagesima;;Semiduplex;;5.6 [Rank] (rubrica 1570 aut rubrica 1888) Dominica in Quinquagesima;;Semiduplex;;6.1 [Rank] (rubrica 196) Dominica in Quinquagesima;;Semiduplex;;5 [Rule] 9 lectiones Symbolum Athanasium(rubrica tridentina) Invit2 [Ant 1] Pater fídei nostræ * Abraham summus, óbtulit holocáustum super altáre pro fílio. [Versum 1] @Tempora/Quadp1-0:Versum 1 [Oratio] Preces nostras, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi: atque, a peccatórum vínculis absolútos, ab omni nos adversitáte custódi. $Per Dominum [Invit] @Tempora/Quadp1-0:Invit [Lectio1] De libro Génesis !Gen 12:1-6 1 Dixit autem Dóminus ad Abram: Egrédere de terra tua, et de cognatióne tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrábo tibi. 2 Faciámque te in gentem magnam, et benedícam tibi, et magnificábo nomen tuum, erísque benedíctus. 3 Benedícam benedicéntibus tibi, et maledícam maledicéntibus tibi, atque in te benedicéntur univérsæ cognatiónes terræ. 4 Egréssus est ítaque Abram sicut præcéperat ei Dóminus, et ivit cum eo Lot: septuagínta quinque annórum erat Abram cum egrederétur de Haran. 5 Tulítque Sárai uxórem suam, et Lot fílium fratris sui, universámque substántiam quam posséderant, et ánimas quas fécerant in Haran: et egréssi sunt ut irent in terram Chánaan. Cumque veníssent in eam, 6 pertransívit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convállem illústrem: Chananǽus autem tunc erat in terra. [Responsory1] R. Locútus est Dóminus ad Abram, dicens: Egrédere de terra tua, et de cognatióne tua, et veni in terram quam monstrávero tibi: * Et fáciam te in gentem magnam. V. Benedícens benedícam tibi, et magnificábo nomen tuum, erísque benedíctus. R. Et fáciam te in gentem magnam. [Lectio2] !Gen 12:7-13 7 Appáruit autem Dóminus Abram, et dixit ei: Sémini tuo dabo terram hanc. Qui ædificávit ibi altáre Dómino, qui apparúerat ei. 8 Et inde transgrédiens ad montem, qui erat contra oriéntem Bethel, teténdit ibi tabernáculum suum, ab occidénte habens Bethel, et ab oriénte Hai: ædificávit quoque ibi altáre Dómino, et invocávit nomen ejus. 9 Perrexítque Abram vadens, et ultra progrédiens ad merídiem. 10 Facta est autem fames in terra: descendítque Abram in Ægýptum, ut peregrinarétur ibi: prævalúerat enim fames in terra. 11 Cumque prope esset ut ingrederétur Ægýptum, dixit Sárai uxóri suæ: Novi quod pulchra sis múlier: 12 et quod cum víderint te Ægýptii, dictúri sunt: Uxor ipsíus est: et interfícient me, et te reservábunt. 13 Dic ergo, óbsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat ánima mea ob grátiam tui. [Responsory2] R. Dum staret Abraham ad ílicem Mambre, vidit tres viros ascendéntes per viam: * Tres vidit, et unum adorávit. V. Ecce Sara uxor tua páriet tibi fílium, et vocábis nomen ejus Isaac. R. Tres vidit, et unum adorávit. [Lectio3] !Gen 12:14-19 14 Cum ítaque ingréssus esset Abram Ægýptum, vidérunt Ægýptii mulíerem quod esset pulchra nimis. 15 Et nuntiavérunt príncipes Pharaóni, et laudavérunt eam apud illum: et subláta est múlier in domum Pharaónis. 16 Abram vero bene usi sunt propter illam: fuerúntque ei oves et boves et ásini, et servi et fámulæ, et ásinæ et caméli. 17 Flagellávit autem Dóminus Pharaónem plagis máximis, et domum ejus, propter Sárai uxórem Abram. 18 Vocavítque Phárao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecísti mihi? quare non indicásti quod uxor tua esset? 19 quam ob causam dixísti esse sorórem tuam, ut tóllerem eam mihi in uxórem? Nunc ígitur ecce coniux tua, áccipe eam, et vade. [Responsory3] R. Tentávit Dóminus Abraham, et dixit ad eum: * Tolle fílium tuum, quem díligis, Isaac, et offer illum ibi in holocáustum super unum móntium, quem díxero tibi. V. Vocátus quoque a Dómino, respóndit, Adsum: et ait ei Dóminus. R. Tolle fílium tuum, quem díligis, Isaac, et offer illum ibi in holocáustum super unum móntium, quem díxero tibi. &Gloria R. Tolle fílium tuum, quem díligis, Isaac, et offer illum ibi in holocáustum super unum móntium, quem díxero tibi. [Lectio4] Ex libro sancti Ambrósii Epíscopi de Abraham Patriárcha !Liber 1, cap 2 Magnus plane vir Abraham, et multárum virtútum clarus insígnibus, quem votis suis philosophía non pótuit æquare. Dénique minus est quod illa finxit, quam quod iste gessit: majórque ambitióso eloquéntiæ mendácio simplex veritátis fides. Itaque cujúsmodi fúerit in eo viro devótio, considerémus. Ea enim virtus órdine prima est, quæ est fundaméntum ceterárum: meritóque hanc ab eo primam exégit Deus, dicens: Exi de terra tua, et de cognatióne tua, et de domo patris tui. Satis fúerat dixísse: De terra tua. Ibi enim erat exíre de cognatióne, exíre de patérna domo. [Responsory4] R. Angelus Dómini vocávit Abraham, dicens: * Ne exténdas manum tuam super púerum, eo quod tímeas Dóminum. V. Cumque extendísset manum ut immoláret fílium, ecce Angelus Dómini de cælo clamávit, dicens. R. Ne exténdas manum tuam super púerum, eo quod tímeas Dóminum. [Lectio5] Sed ideo áddidit síngula, ut ejus afféctum probáret: ne forte aut imprudénter cœpísse viderétur, aut fraus áliqua mandátis cæléstibus pararétur. Sed sicut coacervánda fuérunt præcépta, ne quid latéret: ita étiam proponénda præmia, ne forte desperáret. Tentátur ut fortis, incitátur ut fidélis, provocátur ut justus: meritóque exívit, quemádmodum locútus est illi Dóminus. Et exívit cum eo Lot. Hoc autem, quod pro magno inter septem sapiéntum dicta celebrátur: Séquere Deum; perfécit Abraham, factóque sapiéntum dicta prævénit, et secútus Deum exívit de terra sua. [Responsory5] R. Vocávit Angelus Dómini Abraham de cælo, secúndo, dicens: Benedícam tibi, * Et multiplicábo te sicut stellas cæli. V. Possidébit semen tuum portas inimicórum tuórum, et benedicéntur in sémine tuo omnes tribus terræ. R. Et multiplicábo te sicut stellas cæli. [Lectio6] Sed quia ante terra ei fúerat ália, hoc est, régio Chaldæórum, de qua exívit Thare pater Abrahæ, et in Charran demigrávit: et quia secum edúxit nepótem suum, cui dictum fúerat, Exi de cognatióne tua: considerémus, ne forte hoc sit exíre de terra sua, de hujus terræ, hoc est, de córporis nostri quadam commemoratióne égredi, de qua exívit Paulus, qui dixit: Nostra autem conversátio in cælis est. [Responsory6] R. Deus dómini mei Abraham, dírige viam meam: * Ut cum salúte revértar in domum dómini mei. V. Obsecro, Dómine, fac misericórdiam cum servo tuo. R. Ut cum salúte revértar in domum dómini mei. &Gloria R. Ut cum salúte revértar in domum dómini mei. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 18:31-43 In illo témpore: Assúmpsit autem Jesus duódecim, et ait illis: Ecce ascéndimus Jerosólymam, et consummabúntur ómnia quæ scripta sunt per Prophétas de Fílio hóminis. Et réliqua. _ Homilía sancti Gregórii Papæ !Homilia 2 in Evangelia Redémptor noster, prǽvidens ex passióne sua discipulórum ánimos perturbándos, eis longe ante et ejúsdem passiónis pœnam, et resurrectiónis suæ glóriam prædíxit: ut cum eum moriéntem, sicut prædíctum est, cérnerent; étiam resurrectúrum non dubitárent. Sed quia carnáles adhuc discípuli nullo modo valébant cápere verba mystérii, venítur ad miráculum. Ante eórum óculos cæcus lumen recépit: ut qui cæléstis mystérii verba non cáperent, eos ad fidem cæléstia facta solidárent. [Responsory7] R. Veni hódie ad fontem aquæ, et orávi Dóminum, dicens: * Dómine, Deus Abraham, tu prósperum fecísti desidérium meum. V. Igitur puélla, cui díxero, Da mihi aquam de hýdria tua, ut bibam: et illa díxerit, Bibe, dómine, et camélis tuis potum tríbuam: ipsa est, quam præparávit Dóminus fílio dómini mei. R. Dómine, Deus Abraham, tu prósperum fecísti desidérium meum. [Lectio8] Sed mirácula Dómini et Salvatóris nostri sic accipiénda sunt, fratres caríssimi, ut et in veritáte credántur facta, et tamen per significatiónem nobis aliquid ínnuant. Opera quippe ejus et per poténtiam áliud osténdunt, et per mystérium áliud loquúntur. Ecce enim, quis juxta históriam cæcus iste fúerit, ignorámus: sed tamen quid per mystérium signíficet, nóvimus. Cæcum quippe est genus humánum, quod in parénte primo a paradísi gáudiis expúlsum, claritátem supérnæ lucis ignórans, damnatiónis suæ ténebras pátitur. Sed tamen per Redemptóris sui præséntiam illuminátur: ut intérnæ lucis gáudia jam per desidérium vídeat, atque in via vitæ boni óperis gressus ponat. [Responsory8] R. Factus est sermo Dómini ad Abram, dicens: * Noli timére, Abram: ego protéctor tuus sum, et merces tua magna nimis. V. Ego enim sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de Ur Chaldæórum. R. Noli timére, Abram: ego protéctor tuus sum, et merces tua magna nimis. [Lectio9] Notándum vero est, quod cum Jesus Jéricho appropinquáre dícitur, cæcus illuminátur. Jéricho quippe luna interpretátur: luna autem in sacro elóquio pro deféctu carnis pónitur: quia dum ménstruis moméntis decréscit, deféctum nostræ mortalitátis desígnat. Dum ígitur Cónditor noster appropínquat Jéricho, cæcus ad lumen redit: quia dum divínitas deféctum nostræ carnis suscépit, humánum genus lumen, quod amíserat, recépit. Unde enim Deus humána pátitur, inde homo ad divína sublevátur. Qui vidélicet cæcus recte et juxta viam sedére, et mendícans esse descríbitur. Ipsa enim Véritas dicit: Ego sum via. [Responsory9] R. Cæcus sedébat secus viam, transeúnte Dómino, et clamávit ad eum: et ait illi Dóminus: * Quid vis ut fáciam tibi? * Dómine, ut vídeam lumen. V. Stans autem Jesus, jussit illum duci ad se, et cum appropinquásset, interrogávit eum, dicens. R. Quid vis ut fáciam tibi? &Gloria R. Dómine, ut vídeam lumen. [Ant Laudes] Secúndum multitúdinem * miseratiónum tuárum, Dómine, dele iniquitátem meam. Deus meus es tu, * et confitébor tibi: Deus meus es tu, et exaltábo te. Ad te de luce * vígilo, Deus, ut vídeam virtútem tuam. Hymnum dícite, * et superexaltáte eum in sǽcula. Omnes Angeli * ejus laudáte Dóminum de cælis. [Capitulum Laudes] !1 Cor 13:1 v. Fratres: Si linguis hóminum loquar, et Angelórum, caritátem autem non hábeam, factus sum velut æs sonans, aut cýmbalum tínniens. $Deo gratias [Ant 2] Ecce ascéndimus * Jerosólymam, et consummabúntur ómnia quæ scripta sunt de Fílio hóminis: tradétur enim géntibus, et illudétur, et conspuétur: et postquam flagelláverint, occídent eum, et tértia die resúrget. [Versum 2] @Tempora/Quadp1-0:Versum 2 [Ant Prima] Iter faciénte * Jesu, dum appropinquáret Jericho, cæcus clamábat ad eum, ut lumen recípere mererétur. [Ant Tertia] Transeúnte * Dómino, clamábat cæcus ad eum: Miserére mei, Fili David. [Ant Sexta] Et qui præíbant, * increpábant eum ut tacéret: ipse vero multo magis clamábat: Miserére mei, Fili David. [Capitulum Sexta] !1 Cor 13:8-9 v. Cáritas nunquam éxcidit: sive prophetíæ evacuabúntur, sive linguæ cessábunt, sive sciéntia destruétur. Ex parte enim cognóscimus, et ex parte prophetámus. $Deo gratias [Ant Nona] Cæcus magis * ac magis clamábat, ut eum Dóminus illumináret. [Capitulum Nona] !1 Cor 13:13 v. Nunc autem manent fides, spes, cáritas, tria hæc: major autem horum est cáritas. $Deo gratias [Ant 3] Stans autem Jesus, * jussit cæcum addúci ad se, et ait illi: Quid vis ut fáciam tibi? Dómine, ut vídeam. Et Jesus ait illi: Réspice, fides tua te salvum fecit. Et conféstim vidit, et sequebátur illum, magníficans Deum. [Versum 3] @Tempora/Quadp1-0:Versum 3