[Rank] Feria VI post Cineres;;Feria major;;2.1 [Rank] (rubrica 1930) Feria VI post Cineres;;Feria major;;4.9 [Rank] (rubrica 196) Feria VI post Cineres;;Feria major;;3.9 [Rule] Preces Feriales [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 5:43-48; 6:1-4 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Audístis quia dictum est: Díliges próximum tuum, et ódio habébis inimícum tuum. Et réliqua. _ Homilía sancti Hierónymi Presbýteri !Lib. 1 Comm. in cap. 5 et 6 Matth. Ego autem dico vobis: Dilígite inimícos vestros; benefácite his qui odérunt vos. Multi præcépta Dei, imbecillitáte sua, non Sanctórum víribus æstimántes, putant esse impossibília quæ præcépta sunt: et dicunt suffícere virtútibus, non odísse inimícos: céterum dilígere, plus prǽcipi, quam humána natúra patiátur. Sciéndum est ergo, Christum non impossibília præcípere, sed perfécta. Quæ fecit David in Saul, et in Absalom: Stéphanus quoque Martyr pro inimícis lapidántibus deprecátus est: et Paulus anáthema cupit esse pro persecutóribus suis. Hæc autem Jesus et dócuit et fecit, dicens: Pater, ignósce illis: quod enim fáciunt, nésciunt. [Responsory1] @Tempora/Quadp3-0:Responsory4 [Lectio2] Ut sitis fílii Patris vestri, qui in cælis est. Si Dei præcépta custódiens, fílius quis effícitur Dei: ergo non est natúra fílius, sed arbítrio suo. Cum ergo facis eleemósynam, noli tuba cánere ante te, sicut hypócritæ fáciunt in synagógis et in vicis, ut honorificéntur ab homínibus. Qui tuba canit, eleemósynam fáciens, hypócrita est. Qui jejúnans demolítur fáciem suam, ut ventris inanitátem monstret in vultu, et hic hypócrita est. Qui in synagógis et in ángulis plateárum orat, ut videátur ab homínibus, hypócrita est. [Responsory2] @Tempora/Quadp3-0:Responsory5 [Lectio3] Ex quibus ómnibus collígitur hypócritas esse, qui quódlibet fáciunt ut ab homínibus glorificéntur. Mihi vidétur et ille, qui dicit fratri suo: Dimítte ut tollam festúcam de óculo tuo: nam propter glóriam hoc fácere vidétur, ut ipse justus esse videátur. Unde dícitur ei a Dómino: Hypócrita, éice primum trabem de óculo tuo. Non ítaque virtus, sed causa virtútis apud Deum mercédem habet. Et si a recta via páululum declináveris, non ínterest, utrum ad déxteram vadas, an ad sinístram, cum verum iter amíseris. [Responsory3] @Tempora/Quadp3-0:Responsory6 [Versum 2] @Tempora/Quadp3-4:Versum 2 [Ant 2] Cum facis * eleemósynam nésciat sinístra tua quid fáciat déxtera tua. [Oratio 2] Inchoáta jejúnia, quǽsumus, Dómine, benígno favóre proséquere: ut observántiam, quam corporáliter exhibémus, méntibus étiam sincéris exercére valeámus. $Per Dominum [Versum 3] @Tempora/Quadp3-3:Versum 3 [Ant 3] Tu autem cum oráveris, * intra in cubículum tuum: et clauso óstio, ora Patrem tuum. [Oratio 3] Tuére, Dómine, pópulum tuum et ab ómnibus peccátis cleménter emúnda: quia nulla ei nocébit advérsitas, si nulla ei dominétur iníquitas. $Per Dominum