Sabbato infra Octavam Ascensionis ~ Ferial

Ad Matutinum    5-23-2020

Ante Divinum officium
Incipit
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ.
Et in Jesum Christum, Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum: qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus: descéndit ad ínferos; tértia die resurréxit a mórtuis; ascéndit ad cælos; sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos.
Credo in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, Sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam ætérnam. Amen.
V. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.

Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festo}
Ant. Allelúja, Christum Dóminum ascendéntem in cælum, * Veníte adorémus, allelúja.

Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte adorémus, allelúja.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.

Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte adorémus, allelúja.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.

Hymnus {ex Commune aut Festo}
Ætérne Rex altíssime,
Redémptor et fidélium,
Cui mors perémpta détulit
Summæ triúmphum glóriæ:

Ascéndis orbes síderum,
Quo te vocábat cǽlitus
Colláta, non humánitus,
Rerum potéstas ómnium:

Ut trina rerum máchina,
Cæléstium, terréstrium,
Et inferórum cóndita,
Flectat genu jam súbdita.

Tremunt vidéntes Angeli
Versam vicem mortálium:
Peccat caro, mundat caro,
Regnat Deus Dei caro.

Sis ipse nostrum gáudium,
Manens olýmpo prǽmium,
Mundi regis qui fábricam,
Mundána vincens gáudia.

Hinc te precántes quǽsumus,
Ignósce culpis ómnibus,
Et corda sursum súbleva
Ad te supérna grátia.

Ut, cum repénte cœ́peris
Clarére nube júdicis,
Pœnas repéllas débitas,
Reddas corónas pérditas.

Jesu, tibi sit glória,
Qui victor in cælum redis,
Cum Patre, et almo Spíritu,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Hymnus {ex Commune aut Festo}
Ætérne Rex altíssime,
Redémptor et fidélium,
Cui mors perémpta détulit
Summæ triúmphum glóriæ:

Ascéndis orbes síderum,
Quo te vocábat cǽlitus
Colláta, non humánitus,
Rerum potéstas ómnium:

Ut trina rerum máchina,
Cæléstium, terréstrium,
Et inferórum cóndita,
Flectat genu jam súbdita.

Tremunt vidéntes Angeli
Versam vicem mortálium:
Peccat caro, mundat caro,
Regnat Deus Dei caro.

Sis ipse nostrum gáudium,
Manens olýmpo prǽmium,
Mundi regis qui fábricam,
Mundána vincens gáudia.

Hinc te precántes quǽsumus,
Ignósce culpis ómnibus,
Et corda sursum súbleva
Ad te supérna grátia.

Ut, cum repénte cœ́peris
Clarére nube júdicis,
Pœnas repéllas débitas,
Reddas corónas pérditas.

Jesu, tibi sit glória,
Qui victor in cælum redis,
Cum Patre, et almo Spíritu,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Commune aut Festo}
Nocturn I.
Ant. Eleváta est
Psalmus 8 [1]
8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:8 Ómnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Eleváta est magnificéntia tua super cælos, Deus, allelúja.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Commune aut Festo}
Nocturn I.
Ant. Eleváta est
Psalmus 8 [1]
8:2 Dómine, Dómine noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra, * qui extulísti majestátem tuam super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium parásti laudem contra adversários tuos, * ut compéscas inimícum et hostem.
8:4 Cum vídeo cælos tuos, opus digitórum tuórum, * lunam et stellas quæ tu fundásti:
8:5 Quid est homo, quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quod curas de eo?
8:6 Et fecísti eum paulo minórem Angelis, * glória et honóre coronásti eum;
8:6 Dedísti ei potestátem super ópera mánuum tuárum, * ómnia subjecísti pédibus ejus:
8:7 Oves et boves univérsos, * ínsuper et pécora campi,
8:8 Vólucres cæli et pisces maris: * quidquid perámbulat sémitas márium.
8:9 Dómine, Dómine noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Eleváta est magnificéntia tua super cælos, Deus, allelúja.
Ant. Dóminus in templo
Psalmus 10 [2]
10:2 In Dómino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
10:3 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
10:4 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * justus autem quid fecit?
10:5 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes ejus.
10:5 Óculi ejus in páuperem respíciunt: * pálpebræ ejus intérrogant fílios hóminum.
10:6 Dóminus intérrogat justum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
10:8 Quóniam justus Dóminus, et justítias diléxit: * æquitátem vidit vultus ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus in templo sancto suo, Dóminus in cælo, allelúja.
Ant. Dóminus in templo
Psalmus 10 [2]
10:1 Ad Dóminum confúgio; quómodo dícitis ánimæ meæ: * «Tránsvola in montem sicut avis!
10:2 Ecce enim peccatóres tendunt arcum, ponunt sagíttam suam super nervum, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
10:3 Quando fundaménta evertúntur, * justus quid fácere valet?»
10:4 Dóminus in templo sancto suo; * Dóminus — in cælo sedes ejus.
10:5 Oculi ejus respíciunt, * pálpebræ ejus scrutántur fílios hóminum.
10:6 Dóminus scrutátur justum et ímpium; * qui díligit iniquitátem, hunc odit ánima ejus.
10:7 Pluet super peccatóres carbónes ignítos et sulphur; * ventus ǽstuans pars cálicis eórum.
10:8 Nam justus est Dóminus, justítiam díligit; * recti vidébunt fáciem ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus in templo sancto suo, Dóminus in cælo, allelúja.
Ant. A summo cælo
Psalmus 18 [3]
18:2 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
18:3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
18:4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
18:6 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
18:6 Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio ejus:
18:7 Et occúrsus ejus usque ad summum ejus: * nec est qui se abscóndat a calóre ejus.
18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
18:9 Justítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * judícia Dómini vera, justificáta in semetípsa.
18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
18:13 Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
18:15 Dómine, adjútor meus, * et redémptor meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. A summo cælo egréssio ejus, et occúrsus ejus usque ad summum ejus, allelúja.
Ant. A summo cælo
Psalmus 18 [3]
18:2 Cæli enárrant glóriam Dei, * et opus mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
18:2 Dies diéi effúndit verbum, * et nox nocti tradit notítiam.
18:3 Non est verbum et non sunt sermónes, * quorum vox non percipiátur:
18:4 In omnem terram exit sonus eórum, * et usque ad fines orbis elóquia eórum.
18:5 Ibi pósuit soli tabernáculum suum, * qui procédit ut sponsus de thálamo suo,
18:6 Exsúltat ut Gigas percúrrens viam. * a término cæli fit egréssus ejus,
18:7 Et circúitus ejus usque ad términum cæli, * nec quicquam substráhitur ardóri ejus.
18:8 Lex Dómini perfécta, récreans ánimam; * præscríptum Dómini firmum, instítuens rudem;
18:9 Præcépta Dómini recta, delectántia cor; * mandátum Dómini mundum, illústrans óculos;
18:10 Timor Dómini purus, pérmanens in ætérnum; * judícia Dómini vera, justa ómnia simul,
18:11 Desiderabília super aurum et obrýzum multum * et dulcióra melle et liquóre favi.
18:12 Etsi servus tuus atténdit illis, * in eis custodiéndis sédulus est valde,
18:13 Erráta tamen quis animadvértit? A multis occúltis munda me. * A supérbia quoque próhibe servum tuum,
18:14 Ne dominétur in me. Tunc ínteger ero et mundus * a delícto grandi.
18:15 Accépta sint elóquia oris mei * et meditátio cordis mei
18:15 Coram te, Dómine, Petra mea * et Redémptor meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. A summo cælo egréssio ejus, et occúrsus ejus usque ad summum ejus, allelúja.
V. Deus regeneravit nos in spem vivam, allelúja.
R. Per resurrectiónem Jesu Christi ex mórtuis, allelúja.

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Jesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
De Epístola secúnda beáti Petri Apóstoli
2 Pet 3:1-7
1 Hanc ecce vobis, caríssimi, secúndam scribo epístolam, in quibus vestram éxcito in commonitióne sincéram mentem:
2 Ut mémores sitis eórum, quæ prædíxi, verbórum, a sanctis prophétis et apostolórum vestrórum, præceptórum Dómini et Salvatóris.
3 Hoc primum sciéntes, quod vénient in novíssimis diébus in deceptióne illusóres, juxta próprias concupiscéntias ambulántes,
4 Dicéntes: Ubi est promíssio, aut advéntus eius? ex quo enim patres dormiérunt, ómnia sic perséverant ab inítio creatúræ.
5 Latet enim eos hoc voléntes, quod cæli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consístens Dei verbo:
6 Per quæ, ille tunc mundus aqua inundátus, périit.
7 Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eódem verbo repósiti sunt, igni reserváti in diem judícii, et perditiónis impiórum hóminum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Post passiónem suam per dies quadragínta appárens eis, et loquens de regno Dei, allelúja:
* Et, vidéntibus illis, elevátus est, allelúja: et nubes suscépit eum ab óculis eórum, allelúja.
V. Et convéscens, præcépit eis, ab Jerosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris.
R. Et, vidéntibus illis, elevátus est, allelúja: et nubes suscépit eum ab óculis eórum, allelúja.

Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adjuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
2 Pet 3:8-13
8 Unum vero hoc non láteat vos, caríssimi, quia unus dies apud Dóminum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
9 Non tardat Dóminus promissiónem suam, sicut quidam exístimant: sed patiénter agit propter vos, nolens áliquos períre, sed omnes ad pœniténtiam revérti.
10 Advéniet autem dies Dómini ut fur: in quo cæli magno ímpetu tránsient, eleménta vero calóre solvéntur, terra autem et quæ in ipsa sunt ópera, exuréntur.
11 Cum ígitur hæc ómnia dissolvénda sunt, quales opórtet vos esse in sanctis conversatiónibus, et pietátibus,
12 Exspectántes, et properántes in advéntum diéi Dómini, per quem cæli ardéntes solvéntur, et eleménta ignis ardóre tabéscent?
13 Novos vero cælos, et novam terram secúndum promíssa ipsíus exspectámus, in quibus justítia hábitat.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Omnis pulchritúdo Dómini exaltáta est super sídera:
* Spécies ejus in núbibus cæli, et nomen ejus in ætérnum pérmanet, allelúja.
V. A summo cælo egréssio ejus, et occúrsus ejus usque ad summum ejus.
R. Spécies ejus in núbibus cæli, et nomen ejus in ætérnum pérmanet, allelúja.

Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
2 Pet 3:14-18
14 Propter quod, caríssimi, hæc exspectántes, satágite immaculáti, et invioláti ei inveníri in pace:
15 Et Dómini nostri longanimitátem, salútem arbitrémini: sicut et caríssimus frater noster Paulus secúndum datam sibi sapiéntiam scripsit vobis,
16 Sicut et in ómnibus epístolis, loquens in eis de his in quibus sunt quædam difficília intelléctu, quæ indócti et instábiles deprávant, sicut et céteras Scriptúras, ad suam ipsórum perditiónem.
17 Vos ígitur fratres, præsciéntes custodíte, ne insipiéntium erróre tradúcti excidátis a própria firmitáte:
18 Créscite vero in grátia, et in cognitióne Dómini nostri, et Salvatóris Iesu Christi. Ipsi glória et nunc, et in diem æternitátis. Amen.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Exaltáre, Dómine, allelúja,
* In virtúte tua, allelúja.
V. Eleváta est, magnificéntia tua super cælos, Deus.
R. In virtúte tua, allelúja.

Nocturn II.
Ant. Exaltáre, Dómine,
Psalmus 20 [4]
20:2 Dómine, in virtúte tua lætábitur rex: * et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
20:3 Desidérium cordis ejus tribuísti ei: * et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
20:4 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: * posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
20:5 Vitam pétiit a te: * et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
20:6 Magna est glória ejus in salutári tuo: * glóriam et magnum decórem impónes super eum.
20:7 Quóniam dabis eum in benedictiónem in sǽculum sǽculi: * lætificábis eum in gáudio cum vultu tuo.
20:8 Quóniam rex sperat in Dómino: * et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
20:9 Inveniátur manus tua ómnibus inimícis tuis: * déxtera tua invéniat omnes, qui te odérunt.
20:10 Pones eos ut clíbanum ignis in témpore vultus tui: * Dóminus in ira sua conturbábit eos, et devorábit eos ignis.
20:11 Fructum eórum de terra perdes: * et semen eórum a fíliis hóminum.
20:12 Quóniam declinavérunt in te mala: * cogitavérunt consília, quæ non potuérunt stabilíre.
20:13 Quóniam pones eos dorsum: * in relíquiis tuis præparábis vultum eórum.
20:14 Exaltáre, Dómine, in virtúte tua: * cantábimus et psallémus virtútes tuas.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exaltáre, Dómine, in virtúte tua: cantábimus et psallémus, allelúja.
Nocturn II.
Ant. Exaltáre, Dómine,
Psalmus 20 [4]
20:1 Dómine, de poténtia tua lætátur rex, * et de auxílio tuo quam veheménter exsúltat!
20:2 Desidérium cordis ejus tribuísti ei; * et petitiónem labiórum ejus non denegásti.
20:3 Nam benedictiónibus faustis prævenísti eum, * imposuísti cápiti ejus corónam de auro puro.
20:4 Vitam pétiit a te: tribuísti ei; * longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi.
20:5 Magna est glória ejus auxílio tuo, * majestátem et decórem posuísti super eum.
20:6 Etenim fecísti eum benedictiónem in sǽculum, * lætificásti eum gáudio in conspéctu tuo.
20:7 Nam rex confídit in Dómino, * et propter grátiam Altíssimi non commovébitur.
20:8 Supervéniat manus tua ómnibus inimícis tuis; * déxtera tua invéniat eos qui te odérunt.
20:9 Pone eos ut in fornáce ignis, quum appáruit fácies tua. * Dóminus in ira sua consúmat eos, et ignis dévoret eos.
20:10 Prolem eórum perde de terra, * et semen eórum e fíliis hóminum.
20:11 Si intentáverint in te malum, * molíti sint dolum, non prævalébunt;
20:12 Nam in fugam convértes eos, * tendes arcum tuum in fáciem eórum.
20:13 Exsúrge, Dómine, in poténtia tua! * canémus et celebrábimus fortitúdinem tuam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exaltáre, Dómine, in virtúte tua: cantábimus et psallémus, allelúja.
Ant. Exaltábo te,
Psalmus 29 [5]
29:2 Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me: * nec delectásti inimícos meos super me.
29:3 Dómine, Deus meus, clamávi ad te, * et sanásti me.
29:4 Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam: * salvásti me a descendéntibus in lacum.
29:5 Psállite Dómino, sancti ejus: * et confitémini memóriæ sanctitátis ejus.
29:6 Quóniam ira in indignatióne ejus: * et vita in voluntáte ejus.
29:6 Ad vésperum demorábitur fletus: * et ad matutínum lætítia.
29:7 Ego autem dixi in abundántia mea: * Non movébor in ætérnum.
29:8 Dómine, in voluntáte tua, * præstitísti decóri meo virtútem.
29:8 Avertísti fáciem tuam a me, * et factus sum conturbátus.
29:9 Ad te, Dómine, clamábo: * et ad Deum meum deprecábor.
29:10 Quæ utílitas in sánguine meo, * dum descéndo in corruptiónem?
29:10 Numquid confitébitur tibi pulvis, * aut annuntiábit veritátem tuam?
29:11 Audívit Dóminus, et misértus est mei: * Dóminus factus est adjútor meus.
29:12 Convertísti planctum meum in gáudium mihi: * conscidísti saccum meum, et circumdedísti me lætítia:
29:13 Ut cantet tibi glória mea, et non compúngar: * Dómine, Deus meus, in ætérnum confitébor tibi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, allelúja.
Ant. Exaltábo te,
Psalmus 29 [5]
29:1 Prædicábo te, Dómine, quóniam liberásti me, * nec lætificísti de me inimícos meos.
29:2 Dómine, Deus meus, * clamávi ad te, et sanásti me;
29:3 Dómine, eduxísti ab ínferis ánimam meam; * salvásti me e descendéntibus in fóveam.
29:4 Psállite Dómino, sancti ejus; * et grátias ágite nómini sancto ejus.
29:5 Nam moménto durat ira ejus, * per totam vitam benevoléntia ejus.
29:6 Véspere ádvenit fletus, * et exsultátio mane.
29:7 Ego autem dixi in confidéntia mea: * « Non movébor in ætérnum ».
29:8 Dómine, in favóre tuo * præstitísti mihi honórem et poténtiam;
29:9 Quum abscondísti fáciem tuam, * factus sum conturbátus.
29:10 Ad te, Dómine, clamo, * et misericórdiam Dei mei implóro;
29:11 « Quid lucri erit e sánguine meo, * e descénsu meo in fóveam?
29:12 An laudábit te pulvis, * aut prædicábit fidelitátem tuam? »
29:13 Audi, Dómine, et miserére mei; * Dómine, esto adjútor meus.
29:14 Convertísti planctum meum in chorum mihi; * solvísti saccum meum, et cinxísti me lætítia;
29:15 Ut psallat tibi ánima mea nec táceat. * Dómine Deus meus, in ætérnum laudábo te.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, allelúja.
Ant. Ascéndit Deus
Psalmus 46 [6]
46:2 Omnes gentes, pláudite mánibus: * jubiláte Deo in voce exsultatiónis.
46:3 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
46:4 Subjécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
46:5 Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Jacob, quam diléxit.
46:6 Ascéndit Deus in júbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
46:7 Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
46:8 Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
46:9 Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
46:10 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ, allelúja.
Ant. Ascéndit Deus
Psalmus 46 [6]
46:1 Omnes pópuli, pláudite mánibus, * exsultáte Deo voce lætítiæ,
46:2 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis, * Rex magnus super omnem terram.
46:3 Súbicit pópulos nobis, * et natiónes pédibus nostris.
46:4 Eligit nobis hereditátem nostram, * glóriam Jacob, quem díligit.
46:5 Ascéndit Deus cum exsultatióne, * dóminus cum voce tubæ.
46:6 Psállite Deo, psállite; * psállite regi nostro, psállite.
46:7 Quóniam rex omnis terræ est Deus, * psállite hymnum.
46:8 Deus regnat super natiónes, * deus sedet super sólium sanctum suum.
46:9 Príncipes populórum congregáti sunt cum pópulo Dei Abraham. * Nam Dei sunt próceres terræ: excélsus est valde.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ, allelúja.
V. Deus suscitávit Christum a mórtuis, allelúja.
R. Ut fides nostra et spes esset in Deo, allelúja.
V. Deus suscitávit Christum a mórtuis, allelúja.
R. Ut fides nostra et spes esset in Deo, allelúja.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádjuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 4
Sermo sancti Leónis Papæ
Sermo 2 de Ascensione Domini
Quod ítaque Redemptóris nostri conspícuum fuit, in sacraménta transívit: et ut fides excelléntior esset ac fírmior, visióni doctrína succéssit, cujus auctoritátem supérnis illumináta rádiis credéntium corda sequeréntur. Hanc fidem ascensióne Dómini auctam, et Spíritus Sancti múnere roborátam, non víncula, non cárceres, non exsília, non fames, non ignis, non laniátus ferárum, nec exquisíta persequéntium crudelitátibus supplícia terruérunt. Pro hac fide per univérsum mundum non solum viri, sed étiam féminæ: nec tantum impúbes púeri, sed étiam téneræ vírgines usque ad effusiónem sui sánguinis decertárunt. Hæc fides dæmónia ejécit, ægritúdines dépulit, mórtuos suscitávit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Tempus est, ut revértar ad eum, qui me misit, dicit Dóminus: nolíte contristári, nec turbétur cor vestrum:
* Rogo pro vobis Patrem, ut ipse vos custódiat, allelúja, allelúja.
V. Nisi ego abíero, Paráclitus non véniet: cum assúmptus fúero, mittam vobis eum.
R. Rogo pro vobis Patrem, ut ipse vos custódiat, allelúja, allelúja.

Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 5
Unde et ipsi beáti Apóstoli, qui tot miráculis confirmáti, tot sermónibus erudíti, atrocitátem tamen Domínicæ passiónis expáverant, et veritátem resurrectiónis ejus non sine hæsitatióne suscéperant; tantum de ascensióne Dómini profecérunt, ut quidquid illis prius intúlerat metum, verterétur in gáudium. Totam enim contemplatiónem ánimi in divinitátem ad Patris déxteram considéntis eréxerant: nec jam corpóreæ visiónis tardabántur objéctu, quo minus in id áciem mentis inténderent, quod nec a Patre descendéndo abfúerat, nec a discípulis ascendéndo discésserat. Tunc ígitur, dilectíssimi, Fílius hóminis, Dei Fílius excelléntius sacratiúsque innótuit, cum in patérnæ majestátis glóriam se recépit: et ineffábili modo cœpit esse divinitáte præséntior, qui factus est humanitáte longínquior.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Non turbétur cor vestrum: ego vado ad Patrem; et cum assúmptus fúero a vobis, mittam vobis, allelúja,
* Spíritum veritátis, et gaudébit cor vestrum, allelúja.
V. Ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis.
R. Spíritum veritátis, et gaudébit cor vestrum, allelúja.

Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 6
Tunc ad æquálem Patri Fílium erudítior fides gressu mentis cœpit accédere, et contrectatióne in Christo corpóreæ substántiæ, qua Patre minor est, non egére: quóniam glorificáti córporis manénte natúra, eo fides credéntium vocabátur, ubi non carnáli manu, sed spiritáli intelléctu par Genitóri Unigénitus tangerétur. Hinc illud est, quod post resurrectiónem suam Dóminus Maríæ Magdalénæ persónam Ecclésiæ gerénti, cum ad contáctum ipsíus properáret accédere, dicit: Noli me tángere, nondum enim ascéndi ad Patrem meum: hoc est, Nolo ut ad me corporáliter vénias, nec ut me sensu carnis agnóscas: ad sublimióra te díffero, majóra tibi prǽparo: cum ad Patrem ascéndero, tunc me perféctius veriúsque palpábis, apprehensúra quod non tangis, et creditúra quod non cernis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ascéndens Christus in altum, captívam duxit captivitátem,
* Dedit dona homínibus, allelúja, allelúja, allelúja.
V. Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ.
R. Dedit dona homínibus, allelúja, allelúja, allelúja.

Nocturn III.
Ant. Nimis exaltátus est,
Psalmus 96 [7]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu ejus: * justítia, et judícium corréctio sedis ejus.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos ejus.
96:4 Illuxérunt fúlgura ejus orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli justítiam ejus: * et vidérunt omnes pópuli glóriam ejus.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:7 Adoráte eum, omnes Ángeli ejus: * audívit, et lætáta est Sion.
96:8 Et exsultavérunt fíliæ Judæ, * propter judícia tua, Dómine:
96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:11 Lux orta est justo, * et rectis corde lætítia.
96:12 Lætámini, justi, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Nimis exaltátus est, allelúja: super omnes deos, allelúja.
Nocturn III.
Ant. Nimis exaltátus est,
Psalmus 96 [7]
96:1 Dóminus regnat: exsúltet terra, * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes et calígo circúmdant eum, * justítia et jus fundaméntum sunt sólii ejus.
96:3 Ignis ante ipsum præcédit, * et combúrit in circúitu inimícos ejus.
96:4 Fúlgura ejus collústrant orbem; * terra videt et contremíscit.
96:5 Montes ut cera liquéscunt coram Dómino, * coram dominatóre univérsæ terræ.
96:6 Cæli annúntiant justítiam ejus; * et omnes pópuli vident glóriam ejus.
96:7 Confundúntur omnes qui colunt sculptília * et qui gloriántur in idólis;
96:8 Ante eum se prostérnunt omnes dii. * Audit, et lætátur Sion,
96:9 Et exsúltant civitátes Juda * propter judícia tua, Dómine.
96:10 Nam tu, Dómine, excélsus es super omnem terram, * summe éminens inter omnes deos.
96:11 Dóminus díligit eos, qui odérunt malum, * custódit ánimas sanctórum suórum, de manu impiórum éripit eos.
96:12 Lux orítur justo, * et rectis corde lætítia.
96:13 Lætámini, justi, in Dómino, * et celebráte nomen sanctum ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Nimis exaltátus est, allelúja: super omnes deos, allelúja.
Ant. Dóminus in Sion,
Psalmus 98 [8]
98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis judícium díligit.
98:4 Tu parásti directiónes: * judícium et justítiam in Jacob tu fecísti.
98:5 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum ejus: * quóniam sanctum est.
98:6 Móyses et Aaron in sacerdótibus ejus: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen ejus:
98:6 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
98:7 Custodiébant testimónia ejus, * et præcéptum quod dedit illis.
98:8 Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
98:9 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto ejus: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus in Sion, allelúja: magnus et excélsus, allelúja.
Ant. Dóminus in Sion,
Psalmus 98 [8]
98:1 Dóminus regnat: tremunt pópuli; * sedet super Chérubim: movétur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Célebrent nomen tuum magnum et treméndum: sanctum est illud. * Et regnat potens qui justítiam díligit:
98:4 Tu stabilísti quæ recta sunt, * justítiam et jus tu exérces in Jacob.
98:5 Extóllite Dóminum Deum nostrum, et procúmbite ad scabéllum pedum ejus: * sanctum est illud.
98:6 Móyses et Aaron sunt inter sacerdótes ejus, * et Sámuel inter eos qui invocábant nomen ejus:
98:7 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos. * In colúmna nubis loquebátur ad eos:
98:8 Audiébant mandáta ejus, * et præcéptum, quod dedit eis.
98:9 Dómine, Deus noster, tu exaudísti eos; * Deus, propítius fuísti eis, sed ultus es injúrias eórum.
98:10 Extóllite Dóminum Deum nostrum, et procúmbite ad montem sanctum ejus: * nam sanctus est Dóminus, Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus in Sion, allelúja: magnus et excélsus, allelúja.
Ant. Dóminus in cælo,
Psalmus 102 [9]
102:1 Bénedic, ánima mea, Dómino: * et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.
102:2 Bénedic, ánima mea, Dómino: * et noli oblivísci omnes retributiónes ejus.
102:3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis: * qui sanat omnes infirmitátes tuas.
102:4 Qui rédimit de intéritu vitam tuam: * qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus.
102:5 Qui replet in bonis desidérium tuum: * renovábitur ut áquilæ juvéntus tua:
102:6 Fáciens misericórdias Dóminus: * et judícium ómnibus injúriam patiéntibus.
102:7 Notas fecit vias suas Móysi, * fíliis Israël voluntátes suas.
102:8 Miserátor, et miséricors Dóminus: * longánimis, et multum miséricors.
102:9 Non in perpétuum irascétur: * neque in ætérnum comminábitur.
102:10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis: * neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.
102:11 Quóniam secúndum altitúdinem cæli a terra: * corroborávit misericórdiam suam super timéntes se.
102:12 Quantum distat ortus ab occidénte: * longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
102:13 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se: * quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum.
102:14 Recordátus est quóniam pulvis sumus: * homo, sicut fænum dies ejus, tamquam flos agri sic efflorébit.
102:16 Quóniam spíritus pertransíbit in illo, et non subsístet: * et non cognóscet ámplius locum suum.
102:17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno, * et usque in ætérnum super timéntes eum.
102:17 Et justítia illíus in fílios filiórum, * his qui servant testaméntum ejus:
102:18 Et mémores sunt mandatórum ipsíus, * ad faciéndum ea.
102:19 Dóminus in cælo parávit sedem suam: * et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.
102:20 Benedícite Dómino, omnes Ángeli ejus: * poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
102:21 Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: * minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus.
102:22 Benedícite Dómino, ómnia ópera ejus: * in omni loco dominatiónis ejus, bénedic, ánima mea, Dómino.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus in cælo, allelúja: parávit sedem suam, allelúja.
Ant. Dóminus in cælo,
Psalmus 102 [9]
102:1 Bénedic, ánima mea, Dómino, * et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.
102:2 Bénedic, ánima mea, Dómino, * et noli oblivísci ómnia benefícia ejus,
102:3 Qui remíttit omnes culpas tuas, * qui sanat omnes infirmitátes tuas,
102:4 Qui rédimit ab intéritu vitam tuam, * qui corónat te grátia et miseratióne,
102:5 Qui sátiat bonis vitam tuam: * renovátur, ut áquilæ, juvéntus tua.
102:6 Opera justítiæ patrat Dóminus, * et ómnibus oppréssis jus reddit.
102:7 Notas fecit vias suas Móysi, * fíliis Israël ópera sua.
102:8 Miséricors et propítius est Dóminus, * tardus ad iram et ádmodum clemens.
102:9 Non in perpétuum conténdit, * neque in ætérnum succénset.
102:10 Non secúndum peccáta nostra agit nobíscum, * neque secúndum culpas nostras retríbuit nobis.
102:11 Nam quantum éminet cælum super terram, * tantum prǽvalet misericórdia ejus erga timéntes eum;
102:12 Quantum distat óriens ab occidénte, * tam longe rémovet a nobis delícta nostra.
102:13 Quemádmodum miserétur pater filiórum, miserétur Dóminus timéntium se. * Ipse enim novit, cujus factúræ simus:
102:14 Recordátur nos púlverem esse. * Hóminis dies sunt símiles fæno; sicut flos agri, ita floret:
102:15 Vix ventus perstrínxit eum, non jam subsístit; * neque ultra cognóscit eum locus ejus.
102:16 Misericórdia autem Dómini ab ætérno * in ætérnum erga timéntes eum,
102:17 Et justítia ejus erga fílios filiórum, * erga eos qui servant fœdus ejus,
102:18 Et mémores sunt præceptórum ejus, * ut fáciant ea.
102:19 Dóminus in cælo státuit sedem suam, * et regnum ejus gubérnat univérsa.
102:20 Benedícite Dómino, omnes Angeli ejus, * poténtes virtúte, faciéntes jussa ejus, ut obœdiátis sermóni ejus.
102:21 Benedícite Dómino, omnes exércitus ejus, * minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus.
102:22 Benedícite Dómino, ómnia ópera ejus, * in ómnibus locis potestátis ejus: Bénedic, ánima mea, Dómino.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus in cælo, allelúja: parávit sedem suam, allelúja.
V. Deus et Dóminum suscitávit, allelúja.
R. Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúja.
V. Deus et Dóminum suscitávit, allelúja.
R. Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúja.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum
Marc 16:14-20
In illo témpore: Recumbéntibus úndecim discípulis, appáruit illis Jesus: et exprobrávit incredulitátem eórum et durítiam cordis, quia iis, qui víderant eum resurrexísse, non credidérunt. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Ex eadem Homilía 29
Signa autem eos qui creditúri sunt, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia eícient, linguis loquéntur novis, serpéntes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt. Numquídnam, fratres mei, quia ista signa non fácitis, mínime créditis? Sed hæc necessária in exórdio Ecclésiæ fuérunt. Ut enim ad fidem crésceret multitúdo credéntium, miráculis fúerat nutriénda: quia et nos, cum arbústa plantámus, támdiu eis aquam infúndimus, quoúsque ea in terra jam coaluísse videámus: et si semel radícem fíxerint, irrigátio cessábit. Hinc est enim quod Paulus dicit: Linguæ in signum sunt non fidélibus, sed infidélibus.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis,
* Ut máneat vobíscum in ætérnum, Spíritum veritátis, allelúja.
V. Si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos: si autem abíero, mittam eum ad vos.
R. Ut máneat vobíscum in ætérnum, Spíritum veritátis, allelúja.

Benedictio. Divínum auxílium máneat semper nobíscum. Amen.

Lectio 8
Habémus de his signis atque virtútibus, quæ adhuc subtílius consideráre debeámus. Sancta quippe Ecclésia quotídie spiritáliter facit, quod tunc per Apóstolos corporáliter faciébat. Nam sacerdótes ejus cum per exorcísmi grátiam manum credéntibus impónunt, et habitáre malígnos spíritus in eórum mente contradícunt, quid áliud fáciunt, nisi dæmónia ejíciunt? Et fidéles quique, qui jam vitæ véteris sæculária verba derelínquunt, sancta autem mystéria ínsonant, Conditóris sui laudes et poténtiam, quantum prǽvalent, narrant: quid áliud fáciunt, nisi novis linguis loquúntur? Qui dum bonis suis exhortatiónibus malítiam de aliénis córdibus áuferunt, serpéntes tollunt.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ponis nubem ascénsum tuum, Dómine:
* Qui ámbulas super pennas ventórum, allelúja.
V. Confessiónem et decórem induísti, amíctus lumen sicut vestiméntum.
R. Qui ámbulas super pennas ventórum, allelúja.

Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 9
Et dum pestíferas suasiónes áudiunt, sed tamen ad operatiónem pravam mínime pertrahúntur, mortíferum quidem est quod bibunt, sed non eis nocébit. Qui quóties próximos suos in bono ópere infirmári conspíciunt, dum eis tota virtúte concúrrunt, et exémplo suæ operatiónis illórum vitam róborant, qui in própria actióne títubant: quid áliud fáciunt, nisi super ægros manus impónunt, ut bene hábeant? Quæ nimírum mirácula tanto majóra sunt, quanto spiritália: tanto majóra sunt, quanto per hæc non córpora, sed ánimæ suscitántur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ majestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.

Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui hodiérna die Unigénitum tuum, Redemptórem nostrum, ad cælos ascendísse crédimus; ipsi quoque mente in cæléstibus habitémus.
Per eúndem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Post Divinum officium

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Latin-Bea
Deutsch
English
Espanol
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Portugues
Polski-Newer
Votive
hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help